Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
Si repetas et si creditor esse uelis,
Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
Coganturque dei uendere quidquid habent,
5
Conturbabit Atlans et non erit uncia tota
Decidat tecum qua pater ipse deum:
Pro Capitolinis quid enim tibi soluere templis,
Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
10
Pallada praetereo: res agit illa tuas.
Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
Addita quid Latio Flauia templa polo?
Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
Nam tibi quod soluat non habet arca Iouis.
4
habent β
habet γ