Martialis epigrammata 8, 73

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Istanti, quo nec sincerior alter habetur

      Pectore nec niuea simplicitate prior,

Si dare uis nostrae uires animosque Thaliae

      Et uictura petis carmina, da quod amem.

5

Cynthia te uatem fecit, lasciue Properti;

      Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;

Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;

      Lesbia dictauit, docte Catulle, tibi:

Non me Paeligni nec spernet Mantua uatem,

10

     Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.

3

animosque γ  Cfr. Verg. Aen. II 617 sq. ipse pater Danais animos uirisque secundas / sufficit; Ilias 395 adiuuat atque animos iuueni uiresque ministrat; Val. Fl. I 243 vos quoque nunc uires animosque afferte paternos; Aegr. Perd. 248 nec nisi das animos uiresque in carmina fundis; Paul. Petric. Mart. II 297 spes uicini animos fessis uiresque ministrat; Drac. Romul. V 195 diuitiae uires praestant animosque resumunt; Maxim. 5, 149 cum superata iaces uires animosque resumis; Coripp. Ioh. VI 562 et solitas uires animosque in proelia ferte; Abbo Sang. bell. I 290 exhibuit nostris uires animosque ualentes; Liber Maiol. 953 hinc pisanus honor uires animosque resumens

animumque β  Cfr. Verg. Aen. IX 764 in tergus Iuno uiris animumque ministrat; Manil. I 10 das animum uiresque facis ad tanta canenda; Ilias 772 Neptunus uires Danais animumque ministrat; Stat. silu. I 4, 22 ipse ueni uiresque nouas animumque ministra; Audrad. carm. III 4, 453 uexati miseri uires animumque resumunt; Guill. Apul. gest. I 526 brachia, nam ualidas uires animumque gerebat; Com .eleg. Lidia 235 corporis eneruat uires animumque fatigat