Martialis epigrammata 8, 59

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius

      Lippa sub attrita fronte lacuna patet?

Ne contemne caput, nihil est furacius illo;

     Non fuit Autolyci tam piperata manus.

5

Hunc tu conuiuam cautus seruare memento:

      Tunc furit atque oculo luscus utroque uidet:

Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri

     Et latet in tepido plurima mappa sinu;

Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit

10

      Et tectus laenis saepe duabus abit;

Nec dormitantem uernam fraudare lucerna

      Erubuit fallax, ardeat illa licet.

Si nihil inuasit, puerum tunc arte dolosa

      Circuit et soleas surripit ipse suas.

4

piperata T β γ

piceata D N ς