Martialis epigrammata 8, 28

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,

      Esse uelis cuius fama decusque gregis?

Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,

      Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?

5

An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi

      Baetis in Hesperia te quoque lauit oue?

An tua multifidum numerauit lana Timauum,

     Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?

Te nec Amyclaeo decuit liuere ueneno

10

      Nec Miletos erat uellere digna tuo.

Lilia tu uincis nec adhuc delapsa ligustra

     Et Tiburtino monte quod albet ebur;

Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,

      Cedet Erythraeis eruta gemma uadis:

15

Sed licet haec primis niuibus sint aemula dona,

      Non sunt Parthenio candidiora suo.

Non ego praetulerim Babylonos picta superbae

     Texta Samiramia quae uariantur acu;

Non Athamanteo potius me mirer in auro,

20

      Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.

O quantos risus pariter spectata mouebit

      Cum Palatina nostra lacerna toga!

5

Tartesiacus ς

tarpesiacus γ

artesiacus β