Martialis epigrammata 7, 99

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Sic placidum uideas semper, Crispine, Tonantem

      Nec te Roma minus quam tua Memphis amet:

Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula,

      (Namque solent sacra Caesaris aure frui)

5

Dicere de nobis ut lector candidus aude:

      "Temporibus praestat non nihil iste tuis,

Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo".

      Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.

3

legentur β γ

leguntur T