Martialis epigrammata 7, 52

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Gratum est quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,

      Si tamen et Celerem quod legis, Aucte, iuuat.

Ille meas gentes Celtas et rexit Hiberos,

      Nec fuit in nostro certior orbe fides.

5

Maior me tanto reuerentia turbat et aures

      Non auditoris, iudicis esse puto.

3

Celtas et Marx 1922, SB  Cfr. IV 55, 8 nos Celtis genitos et ex Hiberis; X 65, 3 sq. ex Hiberis / et Celtis genitus Tagique ciuis; 78, 9 nos Celtas, Macer, et truces Hiberos

et Celtas β γ edd.