Martialis epigrammata 7, 10

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te

     De cute quid faciant ille uel ille sua?

Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?

      Non tu propterea sed Matho pauper erit.

5

In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,

      Cum liceat tota stertere nocte tibi?

Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?

      Assem ne dederis crediderisue Lupo.

Illud dissimulas ad te quod pertinet, Ole,

10

     Quodque magis curae conuenit esse tuae.

Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.

      Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.

Vxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.

      Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.

15

Dicere quindecies poteram quod pertinet ad te:

      Sed quid agas ad me pertinet, Ole, nihil.

1

Pedicatur R γ

predicatur β