Martialis epigrammata 6, 82

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Quidam me modo, Rufe, diligenter

Inspectum, uelut emptor aut lanista,

Cum uultu digitoque subnotasset,

"Tune es, tune" ait "ille Martialis,

5

Cuius nequitias iocosque nouit

Aurem qui modo non habet Batauam"?

Subrisi modice, leuique nutu

Me quem dixerat esse non negaui.

"Cur ergo" inquit "habes malas lacernas"?

10

Respondi: "Quia sum malus poeta".

Hoc ne saepius accidat poetae,

Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.

6

habet Batauam γ

habebat auam β