Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
5
Filius et possit sponsam te sponsa uocare:
Emendare meos, quos nouit fama, libellos
Et tibi permittis felicis carpere nugas,-
Has, inquam, nugas, quibus aurem aduertere totam
Non aspernantur proceres urbisque forique,
10
Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
Et repetit totiens facundo Regulus ore,
Quique uidet propius magni certamina Circi
Laudat Auentinae uicinus Sura Dianae,
Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
15
Non dedignatur bis terque reuoluere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerua
Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne ualeam, si non multo sapit altius illud,
Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
20
Et rubro pulmone uetus nasisque timendum
Omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus nouerit, in me
Scribere uersiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
25
Viuet et haerebit totoque legetur in orbe
Stigmata nec uafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui rabido nec perditus ore
Fumantem uiui nasum temptaueris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
30
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Vrsus erit: uacua dentes in pelle fatiges
Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.
3
Hirsuta T β γ Cfr. Verg. ecl. 7, 53 stant et iuniperi et castaneae hirsutae; Ou. met. X 103; Culex 138; Petron. frg. 33, 2; AL 715, 4
hirsuto Ker 1950 p. 12 sq., SB. Cfr. VII 58, 7 sq. quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem / hirsutum et dura rusticitate trucem