Scis te captari, scis hunc qui captat, auarum,
Et scis qui captat quid, Mariane, uelit.
Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
Scribis et esse tuo uis, furiose, loco.
5
"Munera magna tamen misit". sed misit in hamo;
Et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit uero tua fata dolore?
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.