Martialis epigrammata 6, 39

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem

Non liberorum: namque nec tuus quisquam

Nec est amici filiusue uicini,

Sed in grabatis tegetibusque concepti

5

Materna produnt capitibus suis furta.

Hic qui retorto crine Maurus incedit

Subolem fatetur esse se coci Santrae.

At ille sima nare, turgidis labris

Ipsa est imago Pannychi palaestritae.

10

Pistoris esse tertium quis ignorat,

Quicumque lippum nouit et uidet Damam?

Quartus cinaeda fronte, candido uultu

Ex concubino natus est tibi Lygdo:

Percide, si uis, filium: nefas non est.

15

Hunc uero acuto capite et auribus longis,

Quae sic mouentur ut solent asellorum,

Quis morionis filium negat Cyrtae?

Duae sorores, illa nigra et haec rufa,

Croti choraulae uilicique sunt Carpi.

20

Iam Niobidarum grex tibi foret plenus

Si spado Coresus Dindymusque non esset.

1

es β

est γ