Martialis epigrammata 6, 27

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Bis uicine Nepos (nam tu quoque proxima Florae

      Incolis et ueteres tu quoque Ficelias)

Est tibi, quae patria signatur imagine uultus,

      Testis maternae nata pudicitiae.

5

Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,

      Et potius plenos aere relinque cados.

Sit pia, sit locuples, et potet filia mustum:

     Amphora cum domina nunc noua fiet anus.

Caecuba non solos uindemia nutriat orbos:

10

      Possunt et patres uiuere, crede mihi.

7

Sit pia β γ

est pia Duff

si pia Schenkl