Martialis epigrammata 6, 10

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Pauca Iouem nuper cum milia forte rogarem,

      "Ille dabit" dixit "qui mihi templa dedit".

Templa quidem dedit ille Ioui sed milia nobis

     Nulla dedit: pudet, ah, pauca rogasse Iouem.

5

At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,

      Quam placido nostras legerat ore preces!

Talis supplicibus tribuit diademata Dacis

      Et Capitolinas itque reditque uias.

Dic precor, o nostri dic conscia uirgo Tonantis,

10

      Si negat hoc uultu, quo solet ergo dare?

Sic ego: sic breuiter posita mihi Gorgone Pallas:

      "Quae nondum data sunt, stulte, negata putas"?

4

pudet, ah T

pudet β γ