Martialis epigrammata 5, 78

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Si tristi domicenio laboras,

Torani, potes esurire mecum.

Non derunt tibi, si soles προπίνειν,

Viles Cappadocae grauesque porri,

5

Diuisis cybium latebit ouis.

Ponetur digitis tenendus ustis

Nigra coliculus uirens patella,

Algentem modo qui reliquit hortum,

Et pultem niueam premens botellus,

10

Et pallens faba cum rubente lardo.

Mensae munera si uoles secundae,

Marcentes tibi porrigentur uuae

Et nomen pira quae ferunt Syrorum,

Et quas docta Neapolis creauit,

15

Lento castaneae uapore tostae:

Vinum tu facies bonum bibendo.

Post haec omnia forte si mouebit

Bacchus quam solet esuritionem,

Succurrent tibi nobiles oliuae,

20

Piceni modo quas tulere rami,

Et feruens cicer et tepens lupinus.

Parua est cenula - quis potest negare? -,

Sed finges nihil audiesue fictum

Et uultu placidus tuo recumbes;

25

Nec crassum dominus leget uolumen,

Nec de Gadibus improbis puellae

Vibrabunt sine fine prurientes

Lasciuos docili tremore lumbos;

Sed quod nec graue sit nec infacetum,

30

Parui tibia Condyli sonabit.

Haec est cenula. Claudiam sequeris.

Quam nobis cupis esse tu priorem?

6

ustis β γ

unctis Lipsius