Martialis epigrammata 5, 50

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, uocaui,

      Protinus ingentes sunt inimicitiae,

Meque potes stricto medium transfigere ferro,

      Si nostrum sine te scis caluisse focum.

5

Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?

      Improbius nihil est hac, Charopine, gula.

Desine iam nostram, precor, obseruare culinam,

     Atque aliquando meus det tibi uerba cocus.

3

potes γ

putes β

uelis T