Martialis epigrammata 5, 37

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Puella senibus dulcior mihi cycnis,

Agna Galaesi mollior Phalantini,

Concha Lucrini delicatior stagni,

Cui nec lapillos praeferas Erythraeos

5

Nec modo politum pecudis Indicae dentem

Niuesque primas liliumque non tactum;

Quae crine uicit Baetici gregis uellus

Rhenique nodos aureamque nitelam;

Fragrauit ore quod rosarium Paesti,

10

Quod Atticarum prima mella cerarum,

Quod sucinorum rapta de manu gleba;

Cui comparatus indecens erat pauo,

Inamabilis sciurus et frequens phoenix,

Adhuc recenti tepet Erotion busto,

15

Quam pessimorum lex amara fatorum

Sexta peregit hieme, nec tamen tota,

Nostros amores gaudiumque lususque.

Et esse tristem me meus uetat Paetus,

Pectusque pulsans pariter et comam uellens:

20

"Deflere non te uernulae pudet mortem?

Ego coniugem" inquit "extuli et tamen uiuo,

Notam, superbam, nobilem, locupletem".

Quid esse nostro fortius potest Paeto?

Ducentiens accepit et tamen uiuit.

5

Indicae dentem β

indicae gentem γ

indicentem T