Martialis epigrammata 5, 22

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Mane domi nisi te uolui meruique uidere,

      Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.

Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,

      Qua uidet anticum rustica Flora Iouem:

5

Alta Suburani uincenda est semita cliui

      Et numquam sicco sordida saxa gradu,

Vixque datur longas mulorum rumpere mandras

      Quaeque trahi multo marmora fune uides.

Illud adhuc grauius quod te post mille labores,

10

      Paule, negat lasso ianitor esse domi.

Exitus hic operis uani togulaeque madentis:

     Vix tanti Paulum mane uidere fuit.

Semper inhumanos habet officiosus amicos:

      Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.

5

Suburani ς

suburbani β γ