Martialis epigrammata 5, 10

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


"Esse quid hoc dicam uiuis quod fama negatur

      Et sua quod rarus tempora lector amat?"

Hi sunt inuidiae nimirum, Regule, mores,

      Praeferat antiquos semper ut illa nouis.

5

Sic ueterem ingrati Pompei quaerimus umbram,

      Sic laudant Catuli uilia templa senes,

Ennius est lectus saluo tibi, Roma, Marone;

      Et sua riserunt saecula Maeoniden,

Rara coronato plausere theatra Menandro,

10

      Norat Nasonem sola Corinna suum.

Vos tamen o nostri ne festinate libelli:

      Si post fata uenit gloria, non propero.