Martialis epigrammata 5, 6

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Si non est graue nec nimis molestum,

Musae, Parthenium rogate uestrum:

Sic te serior et beata quondam

Saluo Caesare finiat senectus

5

Et sis inuidia fauente felix,

Sic Burrus cito sentiat parentem:

Admittas timidam breuemque chartam

Intra limina sanctioris aulae.

Nosti tempora tu Iouis sereni,

10

Cum fulget placido suoque uultu,

Quo nil supplicibus solet negare.

Non est quod metuas preces iniquas:

Numquam grandia nec molesta poscit

Quae cedro decorata purpuraque

15

Nigris pagina creuit umbilicis.

Nec porrexeris ista, sed teneto

Sic tamquam nihil offeras agasque.

Si noui dominum nouem sororum,

Vltro purpureum petet libellum.

5

fauente β γ  Cfr. Ou. met. X 515 laudaret faciem liuor quoque; Prop. II 17, 11 quem modo felicem inuidia admirante ferebant

fatente Heinsius Cfr. Hor. sat. II 1, 75 sgg. me / cum magnis vixisse inuita fatebitur usque / Inuidia