Martialis epigrammata 4, 64

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Iuli iugera pauca Martialis

Hortis Hesperidum beatiora

Longo Ianiculi iugo recumbunt:

Lati collibus eminent recessus

5

Et planus modico tumore uertex

Caelo perfruitur sereniore

Et curuas nebula tegente ualles

Solus luce nitet peculiari:

Puris leniter admouentur astris

10

Celsae culmina delicata uillae.

Hinc septem dominos uidere montis

Et totam licet aestimare Romam,

Albanos quoque Tusculosque colles

Et quodcumque iacet sub urbe frigus,

15

Fidenas ueteres breuesque Rubras,

Et quod uirgineo cruore gaudet

Annae pomiferum nemus Perennae.

Illinc Flaminiae Salariaeque

Gestator patet essedo tacente,

20

Ne blando rota sit molesta somno,

Quem nec rumpere nauticum celeuma

Nec clamor ualet helciariorum,

Cum sit tam prope Muluius sacrumque

Lapsae per Tiberim uolent carinae.

25

Hoc rus, seu potius domus uocanda est,

Commendat dominus: tuam putabis,

Tam non inuida tamque liberalis,

Tam comi patet hospitalitate:

Credas Alcinoi pios Penates

30

Aut facti modo diuitis Molorchi.

Vos nunc omnia parua qui putatis,

Centeno gelidum ligone Tibur

Vel Praeneste domate pendulamque

Vni dedite Setiam colono,

35

Dum me iudice praeferantur istis

Iuli iugera pauca Martialis.

1

Iuli β

tulli γ