Martialis epigrammata 4, 55

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Luci, gloria temporum tuorum,

Qui Caium ueterem Tagumque nostrum

Arpis cedere non sinis disertis:

Argiuas generatus inter urbes

5

Thebas carmine cantet aut Mycenas,

Aut claram Rhodon aut libidinosae

Ledaeas Lacedaemonos palaestras:

Nos Celtis genitos et ex Hiberis

Nostrae nomina duriora terrae

10

Grato non pudeat referre uersu

Saeuo Bilbilin optimam metallo,

Quae uincit Chalybasque Noricosque,

Et ferro Plateam suo sonantem,

Quam fluctu tenui sed inquieto

15

Armorum Salo temperator ambit,

Tutelamque chorosque Rixamarum,

Et conuiuia festa Carduarum,

Et textis Peterin rosis rubentem,

Atque antiqua patrum theatra Rigas,

20

Et certos iaculo leui Silaos,

Turgontique lacus Perusiaeque,

Et paruae uada pura Tuetonissae,

Et sanctum Buradonis ilicetum,

Per quod uel piger ambulat uiator,

25

Et quae fortibus excolit iuuencis

Curuae Manlius arua Vatiuescae.

Haec tam rustica, delicate lector,

Rides nomina? rideas licebit,

Haec tam rustica malo, quam Butuntos.

2

Caium ς

gaium β γ