Martialis epigrammata 4, 31

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Quod cupis in nostris dicique legique libellis

     Et nonnullus honos creditur iste tibi,

Ne ualeam si non res est gratissima nobis

      Et uolo te chartis inseruisse meis.

5

Sed tu nomen habes auerso fonte sororum

     Impositum, mater quod tibi dura dedit;

Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit

      Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.

Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:

10

     Non semper belle dicitur "Hippodame".

2

iste T

esse β γ