Priuignum non esse tuae te, Galle, nouercae
Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari.
Iam nusquam pater est, Galle, nouerca domi est.
5
Magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris
Et te defendat Regulus ipse licet,
Non potes absolui: nam quae non desinit esse
Post patrem, numquam, Galle, nouerca fuit.