Martialis epigrammata 3, 75

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,

      Luctaris demens tu tamen arrigere.

Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces

     Improba nec prosunt iam satureia tibi.

5

Coepisti puras opibus corrumpere buccas:

      Sic quoque non uiuit sollicitata Venus.

Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,

      Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

4

Improba α β A X V

iam proba E