Martialis epigrammata 3, 60

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,

      Cur mihi non eadem quae tibi cena datur?

Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,

     Sugitur inciso mitulus ore mihi:

5

Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:

      Res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.

Aureus immodicis turtur te clunibus implet,

      Ponitur in cauea mortua pica mihi.

Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?

10

     Sportula quod non est prosit: edamus idem.

1

uocer T

uocor β γ