Martialis epigrammata 3, 46

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Exigis a nobis operam sine fine togatam:

      Non eo, libertum sed tibi mitto meum.

"Non est" inquis "idem". multo plus esse probabo:

      Vix ego lecticam subsequar, ille feret.

5

In turbam incideris, cunctos umbone repellet:

      Inualidum est nobis ingenuumque latus.

Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:

      At tibi tergeminum mugiet ille sophos.

Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:

10

      Esse pudor uetuit fortia uerba mihi.

"Ergo nihil nobis" inquis "praestabis amicus"?

      Quidquid libertus, Candide, non poterit.

3

multo plus esse β V ²

multo plus este E A X V ¹

multum plus est T