Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
Atque erit in triplici par mihi nemo foro".
5
Egit Atestinus causas et Ciuis- utrumque
Noras-; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus".
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
10
Sunt ibi, Nasones Vergiliosque uides.
"Atria magna colam". uix tres aut quattuor ista
Res aluit, pallet cetera turba fame.
"Quid faciam, suade: nam certum est uiuere Romae".
Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.