Martialis epigrammata 3, 19

Testo base di riferimento: A. Fusi, 2006

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2007

Altre sezioni


Proxima centenis ostenditur ursa columnis,

     Exornant fictae qua platanona ferae.

Huius dum patulos adludens temptat hiatus

      Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.

5

Vipera sed caeco scelerata latebat in aere

      Viuebatque anima deteriore fera.

Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto

      Dum perit. o facinus, falsa quod ursa fuit!

2

fictae E A X V ¹

pictae T β V ² s. l.