Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
Vtilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
Et puerum Bruti dixeris esse breuem.
5
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
Saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis,
Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.