Martialis epigrammata 2, 75

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Verbera securi solitus leo ferre magistri

      Insertamque pati blandus in ora manum

Dedidicit pacem subito feritate reuersa,

      Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.

5

Nam duo de tenera puerilia corpora turba,

      Sanguineam rastris quae renouabat humum,

Saeuus et infelix furiali dente peremit:

      Martia non uidit maius harena nefas.

Exclamare libet: "crudelis, perfide, praedo,

10

      A nostra pueris parcere disce lupa!"