Martialis epigrammata 2, 72

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Hesterna factum narratur, Postume, cena

      Quod nollem- quis enim talia facta probet?-

Os tibi percisum quanto non ipse Latinus

      Vilia Panniculi percutit ora sono:

5

Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius

      Caecilium tota rumor in urbe sonat.

Esse negas factum: uis hoc me credere? credo.

      Quid quod habet testes, Postume, Caecilius?