Inuitum cenare foris te, Classice, dicis:
Si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire
Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
5
Si tamen inuitus uadis, cur, Classice, uadis?
"Cogor" ais: uerum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
Grandia uerba ubi sunt? si uir es, ecce, nega.