Martialis epigrammata 2, 64

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis

     Et non decernis, Laure, quid esse uelis,

Peleos et Priami transit et Nestoris aetas

      Et fuerat serum iam tibi desinere.

5

Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,

      Si quid habes animi, si quid in arte uales.

Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent,

     Ipse potest fieri Marsua causidicus.

Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?

10

     Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.

2

Laure T γ

taure β