Martialis epigrammata 2, 43

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά,

      Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:

Te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso

     Vel quam seposito de grege Parma dedit:

5

At me, quae passa est furias et cornua tauri,

      Noluerit dici quam pila prima suam.

Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:

      Non uendes nummis coccina nostra tribus.

Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:

10

      Fulcitur testa fagina mensa mihi.

Immodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:

      Concolor in nostra, cammare, lance rubes.

Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:

      At mihi succurrit pro Ganymede manus.

15

Ex opibus tantis ueteri fidoque sodali

      Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?

4

Parma β

terra γ  Cfr. II 46, 6 Apula non uno quae grege terra tulit