Martialis epigrammata 2, 14

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,

      Cenandum quotiens iam uidet esse domi.

Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque

      Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.

5

Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,

      Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.

Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,

      Adsidet et cathedris, maesta iuuenca, tuis.

Inde petit centum pendentia tecta columnis,

10

      Illinc Pompei dona nemusque duplex.

Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,

      Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:

Nam thermis iterumque iterumque iterumque lauatur.

      Omnia cum fecit, sed renuente deo,

15

Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,

      Si quis ibi serum carpat amicus iter.

Per te perque tuam, uector lasciue, puellam,

      Ad cenam Selium tu, rogo, taure, uoca.

5

tunc β

tum γ