Martialis epigrammata 2, 8

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Si qua uidebuntur chartis tibi, lector, in istis

      Siue obscura nimis siue latina parum,

Non meus est error: nocuit librarius illis

      Dum properat uersus adnumerare tibi.

5

Quod si non illum sed me peccasse putabis,

      Tunc ego te credam cordis habere nihil.

"Ista tamen mala sunt". quasi nos manifesta negemus!

      Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.

7

negemus β γ

negamus R