Martialis epigrammata 2, 5

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Ne ualeam, si non totis, Deciane, diebus

      Et tecum totis noctibus esse uelim.

Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:

      Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.

5

Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:

      Vel tantum causis uel tibi saepe uacas.

Te tamen ut uideam, duo milia non piget ire;

      Vt te non uideam, quattuor ire piget.

3

disiungunt T

distingunt (-uunt) β γ