Si non molestum est teque non piget, scazon,
Nostro rogamus pauca uerba Materno
Dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
5
Et baeticatus atque leucophaeatus,
Qui coccinatos non putat uiros esse
Amethystinasque mulierum uocat uestes,
Natiua laudet, habeat et licet semper
Fuscos colores, galbinos habet mores.
10
Rogabit unde suspicer uirum mollem.
Vna lauamur: aspicit nihil sursum,
Sed spectat oculis deuorantibus draucos
Nec otiosis mentulas uidet labris.
Quaeris quis hic sit? excidit mihi nomen.