Martialis epigrammata 1, 87

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Ne grauis hesterno fragres, Fescennia, uino,

      Pastillos Cosmi luxuriosa uoras.

Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,

     Extremo ructus cum redit a barathro.

5

Quid quod olet grauius mixtum diapasmate uirus

      Atque duplex animae longius exit odor?

Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta

      Iam tollas et sis ebria simpliciter.

3

obstant C

obstent T

obstat β γ