Martialis epigrammata 1, 70

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis

     Ad Proculi nitidos, officiose, lares.

Quaeris iter? dicam. uicinum Castora canae

     Transibis Vestae uirgineamque domum;

5

Inde sacro ueneranda petes Palatia cliuo,

      Plurima qua summi fulget imago ducis.

Nec te detineat miri radiata colossi

      Quae Rhodium moles uincere gaudet opus.

Flecte uias hac qua madidi sunt tecta Lyaei

10

     Et Cybeles picto stat Corybante tholus.

Protinus a laeua clari tibi fronte Penates

      Atriaque excelsae sunt adeunda domus.

Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:

      Nulla magis toto ianua poste patet,

15

Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.

      Si dicet "quare non tamen ipse uenit?"

Sic licet excuses "quia qualiacumque leguntur

      Ista, salutator scribere non potuit".

2

Proculi T Q f E V

procul R L P X

procul in T