Martialis epigrammata 1, 49

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Vir Celtiberis non tacende gentibus

Nostraeque laus Hispaniae,

Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,

Equis et armis nobilem,

5

Senemque Caium niuibus, et fractis sacrum

Vadaueronem montibus,

Et delicati dulce Boterdi nemus,

Pomona quod felix amat.

Tepidi natabis lene Congedi uadum

10

Mollesque Nympharum lacus,

Quibus remissum corpus astringes breui

Salone, qui ferrum gelat.

Praestabit illic ipsa figendas prope

Voberca prandenti feras.

15

Aestus serenos aureo franges Tago

Obscurus umbris arborum;

Auidam rigens Derceita placabit sitim

Et Nutha, quae uincit niues.

At cum December canus et bruma impotens

20

Aquilone rauco mugiet,

Aprica repetes Tarraconis litora

Tuamque Laletaniam.

Ibi illigatas mollibus dammas plagis

Mactabis et uernas apros

25

Leporemque forti callidum rumpes equo,

Ceruos relinques uilico.

Vicina in ipsum silua descendet focum

Infante cinctum sordido;

Vocabitur uenator et ueniet tibi

30

Conuiua clamatus prope;

Lunata nusquam pellis et nusquam toga

Olidaeque uestes murice;

Procul horridus Liburnus et querulus cliens,

Imperia uiduarum procul;

35

Non rumpet altum pallidus somnum reus,

Sed mane totum dormies.

Mereatur alius grande et insanum sophos:

Miserere tu felicium

Veroque fruere non superbus gaudio,

40

Dum Sura laudatur tuus.

Non impudenter uita quod relicum est petit,

Cum fama quod satis est habet.

5

Senemque γ Cfr. IV 55, 2 Caium veterem; AL 578, 4 Sithonia glacialis hiems niue cana senescit

sterilemque β def. Helm 1926 coll. VIII 68, 10 sterilis ... hiems