Martialis epigrammata 1, 18

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2009

Altre sezioni


Quid te, Tucca, iuuat uetulo miscere Falerno

     In Vaticanis condita musta cadis?

Quid tantum fecere boni tibi pessima uina?

      Aut quid fecerunt optima uina mali?

5

De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum

     Et dare Campano toxica saeua mero.

Conuiuae meruere tui fortasse perire:

      Amphora non meruit tam pretiosa mori.

2

 Prisc. inst. VI 73 (GLK II p. 257, 10 sgg.) 'mustus' quoque 'musti excipit Probus, quod tamen mobile uidetur, cum ueteres et feminino et neutro genere inueniuntur hoc protulisse ... Martialis in I 'Quid ... cadis'