Martialis de spectaculis 29

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: M. Manca, 2009

Altre sezioni


Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus,

      Esset et aequalis Mars utriusque diu,

Missio saepe uiris magno clamore petita est;

      Sed Caesar legi paruit ipse suae:-

5

Lex erat, ad digitum posita concurrere parma:-

      Quod licuit, lances donaque saepe dedit.

Inuentus tamen est finis discriminis aequi:

      Pugnauere pares, succubuere pares.

Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:

10

      Hoc pretium uirtus ingeniosa tulit.

Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:

      Cum duo pugnarent, uictor uterque fuit.

5

posita ... parma Ph. Wagner

possita palma H

positam palmam R