Martialis de spectaculis 16

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: M. Manca, 2009

Altre sezioni


Raptus abit media quod ad aethera taurus, harena,

      Non fuit hoc artis, sed pietatis opus.

Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:

      At nunc Alciden taurus in astra tulit.

5

Caesaris atque Iouis confer nunc, fama, iuuencos:

      Par onus ut tulerint, altius iste tulit.

1

ad T

om. T