Silius Italicus Punica 14

Reference basis text: J. Delz, 1987

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Flectite nunc uestros, Heliconis numina, cantus

Ortygiae pelagus Siculique ad litoris urbes.

Muneris hic uestri labor est modo Daunia regna

Aeneadum, modo Sicanios accedere portus,

5

Aut Macetum lustrare domos et Achaica rura

Aut uaga Sardoo uestigia tingere fluctu

Vel Tyriae quondam regnata mapalia genti

Extremumue diem et terrarum inuisere metas.

Sic poscit sparsis Mauors agitatus in oris.

10

Ergo age, qua litui, qua ducunt bella, sequamur.

Ausoniae pars magna iacet Trinacria tellus,

Vt semel expugnante Noto et uastantibus undis

Accepit freta, caeruleo propulsa tridente.

Namque per occultum caeca ui turbinis olim

15

Impactum pelagus laceratae uiscera terrae

Discidit et medio perrumpens arua profundo

Cum populis pariter conuulsis transtulit urbes.

Ex illo seruans rapidus diuortia Nereus

Saeuo diuiduos coniungi pernegat aestu.

20

Sed spatium, quod dissociat consortia terrae,

Latratus fama est (sic arta interuenit unda)

Et matutinos uolucrum tramittere cantus.

Multa solo uirtus: iam reddere faenus aratris,

Iam montes umbrare olea, dare nomina Baccho

25

Cornipedemque citum lituis generasse ferendis,

Nectare Cecropias Hyblaeo accedere ceras.

Hic et Paeonios arcano sulphure fontes,

Hic Phoebo digna et Musis uenerabere uatum

Ora excellentum, sacras qui carmine siluas

30

Quique Syracosia resonant Helicona camena.

Promptae gens linguae, ast eadem, cum bella cieret,

Portus aequoreis sueta insignire tropaeis.

Post dirum Antiphatae sceptrum et Cyclopia regna

Vomere uerterunt primum noua rura Sicano-

35

Pyrene misit populos, qui nomen ab amne

Ascitum patrio terrae imposuere uacanti.

Mox Ligurum pubes Siculo ductore nouauit

Possessis bello mutata uocabula regnis.

Nec Cres dedecori fuit accola. duxerat actos

40

Moenibus e centum non fausta ad proelia Minos

Daedaleam repetens poenam. qui fraude nefanda

Postquam perpetuas iudex concessit ad umbras

Cocalidum insidiis, fesso Minoia turba

Bellandi studio Siculis subsedit in oris.

45

Miscuerunt Phrygiam prolem Troianus Acestes

Troianusque Helymus, structis qui pube secuta

In longum ex sese donarunt nomina muris.

Nec Zanclaea gerunt obscuram moenia famam,

Dextera quam tribuit posito Saturnia telo.

50

Sed decus Hennaeis haud ullum pulchrius oris,

Quam quae Sisyphio fundauit nomen ab Isthmo

Et multum ante alias Ephyraeis fulget alumnis.

Hic Arethusa suum piscoso fonte receptat

Alpheon sacrae portantem signa coronae.

55

At non aequus amat Trinacria Mulciber antra.

Nam Lipare uastis subter depasta caminis

Sulphureum uomit exeso de uertice fumum.

Ast Aetna eructat tremefactis cautibus ignis

Inclusi gemitus pelagique imitata furorem

60

Murmure per caecos tonat irrequieta fragores

Nocte dieque simul. fonte e Phlegethontis ut atro

Flammarum exundat torrens piceaque procella

Semiambusta rotat liquefactis saxa cauernis.

Sed quamquam largo flammarum exaestuet intus

65

Turbine et assidue subnascens profluat ignis,

Summo cana iugo cohibet, mirabile dictu,

Vicinam flammis glaciem, aeternoque rigore

Ardentes horrent scopuli; stat uertice celsi

Collis hiems, calidamque niuem tegit atra fauilla.

70

Quid referam Aeolio regnatas nomine terras

Ventorumque domos atque addita claustra procellis?

Hic uersi penitus Pelopea ad regna Pachyni

Pulsata Ionio respondent saxa profundo.

Hic contra Libyamque situm Caurosque furentes

75

Cernit deuexas Lilybaeon nobile chelas.

At qua diuersi lateris frons tertia terrae

Vergit in Italiam prolato ad litora dorso,

Celsus harenosa tollit se mole Pelorus.

His longo mitis placide dominator in aeuo

80

Praefuerat terris Hieron, tractare sereno

Imperio uulgum pollens et pectora nullo

Parentum exagitare metu pactamque per aras

Haud facilis temerare fidem socialia iura

Ausoniis multos seruarat casta per annos.

85

Verum ubi fata uirum fragili soluere senecta,

Primaeuo cessit sceptrum exitiale nepoti,

Et placida indomitos accepit regia mores.

Namque bis octonis nondum rex praeditus annis

Caligare alto in solio nec pondera regni

90

Posse pati et nimium fluxis confidere rebus.

Iamque breui nullum delicta tuentibus armis

Fas notum ignotumque nefas. uilissima regi

Cura pudor. tam praecipiti materna furori

Pyrrhus origo dabat stimulos proauique superbum

95

Aeacidae genus atque aeternus carmine Achilles.

Ergo ardor subitus Poenorum incepta fouendi,

Nec sceleri mora. iam iungit noua foedera pacto,

Cederet ut Siculis uictor Sidonius oris.

Sed stabant Poenae, tumulumque negabat Erinys,

100

Qua modo pactus erat socium non cernere terra.

Saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento

Flagrantem luxu et miscentem turpia diris

Haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,

Iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt

105

Femineam caedem atque insontum rapta sororum

Corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis

Libertas iactatque iugum. pars Punica castra,

Pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum

Defit, quae neutro sociari foedere malit.

110

Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis

Exitio regis trepidis sublimis honore

(Tertia nam Latios renouarat purpura fasces)

Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.

Atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni

115

Ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma

Quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum

Duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores

Concipiat perstetque suas non pandere portas,

Incumbit bello ac totam per proxima raptim

120

Armorum effundit flammato pectore pestem.

Non aliter Boreas, Rhodopes a uertice praeceps

Cum sese immisit decimoque uolumine pontum

Expulit in terras, sequitur cum murmure molem

Eiecti maris et stridentibus affremit alis.

125

Prima Leontinos uastarunt proelia campos,

Regnatam diro quondam Laestrygone terram.

Instabat ductor, cui tarde uincere Graias

Par erat ac uinci turmas. ruit aequore toto

(Femineum credas maribus concurrere uulgum)

130

Et Cereri placitos fecundat sanguine campos.

Sternuntur passim, pedibusque euadere letum

Eripuit rapidus Mauors. nam ut cuique salutem

Promisit fuga, praeueniens dux occupat ense.

"Ite, gregem metite imbellem ac succidite ferro!"

135

Clamat cunctantes urgens umbone cateruas.

"Pigro luctandi studio certamen in umbra

Molle pati docta et gaudens splendescere oliuo

Stat, mediocre decus uincentum, ignaua iuuentus.

Haec laus sola datur, si uiso uincitis hoste."

140

Ingruit audito ductore exercitus omnis,

Solaque, quod superest, secum certamina norunt,

Quis dextra antistet spoliisque excellat opimis.

Euboici non per scopulos illisa Caphareo

Euripi magis unda furit, pontumue sonantem

145

Eicit angusto uiolentius ore Propontis,

Nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu,

Quod ferit Herculeas extremo sole columnas.

Mite tamen dextrae decus inter proelia tanta

Enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo

150

Nomen erat) captus quondam ad Thrasymenna fluenta,

Seruitium facile et dominantis mollia iussa

Expertus Beryae patrias remearat ad oras

Sponte fauentis eri repetitisque impiger armis

Tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat.

155

Atque is, dum medios inter fera proelia miscet,

Illatus Beryae, cui pacta ad regia misso

Poenorum a populis sociataque bella gerenti

Aerato cassis munimine clauserat ora,

Inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem

160

Instabiles retro gressus prosternit harena.

At miser audita uictoris uoce trementem

Cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens

Cassidis a mento malefidae uincula rumpit

Iungebatque preces atque addere uerba parabat.

165

Sed subito aspectu et noto conterritus ore

Tyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultro

Talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:

"Ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare.

Fas hostem seruare mihi. multo optimus ille

170

Militiae, cui postremum est primumque tueri

Inter bella fidem. tu letum euadere nobis

Das prior et seruas nondum seruatus ab hoste.

Haud equidem indignum memet, quae tristia uidi,

Abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,

175

Si tibi per medios ignes mediosque per enses

Non dederit mea dextra uiam." Sic fatur et ultro

Attollit uitaque exaequat munera uitae.

At compos Sicula primum certaminis ora

Coepti Marcellus uictricia signa quieto

180

Agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit.

Inde Syracosias castris circumdedit arces.

Sed ferri languebat amor. sedare monendo

Pectora caeca uirum atque iras euellere auebat.

Nec, renuant si forte sibi et si mitia malle

185

Credant esse metum, †laxis seruatur omissa†

Obsidio claustris. quin contra intentior ipse

Inuigilat cautis fronte imperterritus armis

Et struit arcana necopina pericula cura.

Haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri

190

Innatat albus olor pronoque immobile corpus

Dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.

Interea, dum incerta labat sententia clausis,

Exciti populi atque urbes socia arma ferebant:

Incumbens Messena freto minimumque reuulsa

195

Discreta Italia atque Osco memorabilis ortu;

Tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeo

Et generasse pios quondam celeberrima fratres,

Et cui non licitum fatis Camarina moueri.

Tum quae nectareis uocat ad certamen Hymetton

200

Audax Hybla fauis, palmaque arbusta Selinus

Et, iusti quondam portus, nunc litore solo

Subsidium infidum fugientibus aequora, Mylae.

Necnon altus Eryx, necnon e uertice celso

Centuripae largoque uirens Entella Lyaeo,

205

Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestae.

Non Thapsos, non e tumulis glacialibus Acrae

Defuerunt. Agyrina manus geminoque Lacone

Tyndaris attollens sese affluit. altus equorum

Mille rapit turmam atque hinnitibus aera flammat

210

Pulueream uoluens Acragas ad moenia nubem.

Ductor Grosphus erat, cuius caelata gerebat

Taurum parma trucem, poenae monimenta uetustae.

Ille ubi torreret subiectis corpora flammis

Mutabat gemitus mugitibus, actaque ueras

215

Credere erat stabulis armenta effundere uoces.

Haud impune quidem; nam dirae conditor artis

Ipse suo moriens immugit flebile tauro.

Venit ab amne trahens nomen Gela, uenit Halaesa

Et qui praesenti domitant periura Palici

220

Pectora supplicio, Troianaque uenit Acesta,

Quique per Aetnaeos Acis petit aequora fines

Et dulci gratam Nereida perluit unda.

Aemulus ille tuo quondam, Polypheme, calori,

Dum fugit agrestem uiolenti pectoris iram,

225

In tenues liquefactus aquas euasit et hostem

Et tibi uictricem, Galatea, immiscuit undam.

Necnon qui potant Hypsamque Alabimque sonoros

Et perlucentem splendenti gurgite Achaten,

Qui fontes, uage Chrysa, tuos et pauperis aluei

230

Hipparin ac facilem superari gurgite parco

Pantagian rapidique colunt uada flaua Symaethi.

Litora Thermarum, prisca dotata camena,

Armauere suos, qua mergitur Himera ponto

Aeolio. nam diuiduas se scindit in oras

235

Nec minus occasus petit incita quam petit ortus.

Nebrodes gemini nutrit diuortia fontis,

Quo mons Sicania non surgit ditior umbrae.

Henna deum lucis sacras dedit ardua dextras.

Hic specus ingentem laxans telluris hiatum

240

Caecum iter ad manes tenebroso limite pandit,

Qua nouus ignotas Hymenaeus uenit in oras:

Hac Stygius quondam stimulante Cupidine rector

Ausus adire diem maestoque Acheronte relicto

Egit in illicitas currum per inania terras.

245

Tum rapta praeceps Hennaea uirgine flexit

Attonitos caeli uisu lucemque pauentes

In Styga rursus equos et praedam condidit umbris.

Romanos Petraea duces, Romana petiuit

Foedera Callipolis lapidosique Engyon arui,

250

Hadranum Ergetiumque simul telaque superba

Lanigera Melite et litus piscosa Calacte,

Quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo

Caeruleis horret campis pascentia cete,

Et qui correptas sorbentem uerticis haustu

255

Atque iterum e fundo iaculantem ad sidera puppes

Tauromenitana cernunt de sede Charybdin.

Haec Latium manus et Laurentia signa fouebat.

Cetera Elissaeis aderat gens Sicana uotis.

Mille Agathyrna dedit perflataque Trogilos Austris,

260

Mille Thoanteae sedes Phacelina Dianae.

Tergemino uenit numero fecunda Panhormos,

Seu siluis sectere feras, seu retibus aequor

Verrere, seu caelo libeat traxisse uolucrem.

Non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli

265

Sederunt, non frondosis Morgentia campis

Abstinuit Marte infido. comitata Menaeis

Venit Amastra uiris et paruo nomine Tisse

Et Netum et Mutyce pubesque liquentis Orethi.

Sidonios Drepane atque undae clamosus Helorus

270

Et mox seruili uastata Triocala bello,

Sidonios Arbela ferox et celsus letas

Et bellare Tabas docilis Cossyraque parua

Nec maior Mazare iunctae concordibus ausis

Iuuere et strato Gaulum spectabile ponto,

275

Cum sonat alcyones cantu nidosque natantes

Immota gestat sopitis fluctibus unda.

Ipsa Syracusae patulos urbs inclita muros

Milite collecto uariisque impleuerat armis.

Ductores facilem impelli laetamque tumultus

280

Vaniloquo plebem furiabant insuper ore:

Numquam hoste intratos muros et quattuor arces,

Et Salaminiacis quantam Eoisque tropaeis

Ingenio portus urbs inuia fecerit umbram,

Spectatum proauis: ter centum ante ora triremes

285

Vnum naufragium, mersasque impune profundo

Clade pharetrigeri subnixas regis Athenas.

Flammabant uulgum geniti Carthagine fratres,

Poeni matre genus, sed quos sub crimine pulsus

Vrbe Syracosia Libycis eduxerat oris

290

Trinacrius genitor, geminaque a stirpe parentum

Astus miscebant Tyrios leuitate Sicana.

Quae cernens ductor, postquam immedicabile uisum

Seditio atque ultro bellum surgebat ab hoste,

Testatus diuos Siculorum amnesque lacusque

295

Et fontes, Arethusa, tuos, ad bella uocari

Inuitum, quae sponte diu non sumpserit, hostem

Induere arma sibi, telorum turbine uasto

Aggreditur muros atque armis intonat urbi.

Par omnes simul ira rapit, certantque ruuntque.

300

Turris multiplici surgens ad sidera tecto

Exibat, tabulata decem cui crescere Graius

Fecerat et multas nemorum consumpserat umbras.

Armatam hinc igni pinum et deuoluere saxa

Certabant calidaeque picis diffundere pestem.

305

Huic procul ardentem iaculatus lampada Cimber

Conicit et lateri telum exitiabile figit.

Pascitur adiutus Vulcanus turbine uenti

Gliscentemque trahens turris per uiscera labem

Perque altam molem et totiens nascentia tecta

310

Scandit ouans rapidusque uorat crepitantia flammis

Robora et ingenti simul exundante uapore

Ad caelum uictor nutantia culmina lambit.

Implentur fumo et nebula caliginis atrae,

Nec cuiquam euasisse datur. ceu fulminis ictu

315

Correptae rapido in cineres abiere ruinae.

Par contra pelago miseris fortuna carinis.

Namque ubi se propius tectis urbique tulere,

Qua portus muris pacatas applicat undas,

Improuisa nouo pestis conterruit astu.

320

Trabs fabre teres atque erasis undique nodis

Nauali similis malo praefixa gerebat

Vncae tela manus. ea celso ex aggere muri

Bellantes curui rapiebat in aera ferri

Vnguibus et mediam reuocata ferebat in urbem.

325

Nec solos uis illa uiros, quin saepe triremem

Belligerae rapuere trabes, cum desuper actum

Incuterent puppi chalybem morsusque tenaces.

Qui simul affixo uicina in robora ferro

Sustulerant sublime ratem, miserabile uisu,

330

Per subitum rursus laxatis arte catenis

Tanta praecipitem reddebant mole profundo,

Vt totam haurirent undae cum milite puppem.

His super insidiis angusta foramina murus

Arte cauata dabat, per quae cum fundere tela

335

Tutum erat opposito mittentibus aggere ualli,

Tum sine fraude labos, arta ne rursus eodem

Spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.

Calliditas Graia atque astus pollentior armis

Marcellum tantasque minas terraque marique

340

Arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum.

Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,

Ingenio facile ante alios telluris alumnos,

Nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.

Ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu

345

Fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne

Pendeat instabilis tellus, cur foedere certo

Hunc affusa globum Tethys circumliget undis,

Nouerat atque una pelagi lunaeque labores,

Et pater Oceanus qua lege effunderet aestus.

350

Non illum mundi numerasse capacis harenas

Vana fides. puppes etiam constructaque saxa

Feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.

Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,

Adnabat centum late Sidonia uelis

355

Classis subsidio et scindebat caerula rostris.

Erigitur subitas in spes Arethusia proles

Adiungitque suas portu progressa carinas.

Nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos

Addubitat mersisque celer fodit aequora remis.

360

Verberibus torsere fretum. salis icta frequenti

Albescit pulsu facies, perque aequora late

Spumat canenti sulcatus gurgite limes.

Insultant pariter pelago, ac Neptunia regna

Tempestate noua trepidant. tum uocibus aequor

365

Personat, et clamat scopulis clamoris imago.

Ac iam diffusus uacua bellator in unda

Cornibus ambierat patulos ad proelia fluctus

Nauali claudens umentem indagine campum,

Ac simili curuata sinu diuersa ruebat

370

Classis et artabat lunato caerula gyro.

Nec mora terrificis saeuae stridoribus aeris

Per uacuum late cantu resonante profundum

Increpuere tubae, quis excitus aequore Triton

Expauit tortae certantia murmura conchae.

375

Vix meminere maris; tam uasto ad proelia nisu

Incumbunt proni positisque in margine puppis

Extremae plantis nutantes spicula torquent.

Sternitur effusis pelagi media area telis,

Celsaque anhelatis exsurgens ictibus alnus

380

Caerula nigranti findit spumantia sulco.

Ast aliae latere atque incussi roboris ictu

Detergent remos, aliae per uiscera pinus

Tramissis ipso retinentur uulnere rostris,

Quo retinent. medias inter sublimior ibat

385

Terribilis uisu puppis, qua nulla per omne

Egressa est Libycis maior naualibus aeuum.

Sed quater haec centum numeroso remige pontum

Pulsabat tonsis, ueloque superba capaci

Cum rapidum hauriret Borean et cornibus omnes

390

Colligeret flatus, lento se robore agebat,

Innaret fluctus solis ceu pulsa lacertis.

Procurrunt leuitate agili docilesque regentis

Audiuisse manum Latio cum milite puppes.

Has ut per laeuum uenientes aequor Himilco

395

In latus obliquas iussamque incurrere proram

Conspexit, propere diuis in uota uocatis

Aequoris intento uolucrem de more sagittam

Assignat neruo, utque oculis librauit in hostem

Et calamo monstrauit iter, diuersa relaxans

400

Bracchia deduxit uultu comitante per auras

In uulnus telum ac residentis puppe magistri

Affixit plectro dextram. nec deinde regenda

Puppe manus ualuit flectenti immortua clauo.

Dumque ad opem accurrit ceu capta nauita puppe,

405

Ecce iterum fatoque pari neruoque sagitta

In medium perlapsa globum transuerberat ictu

Orba gubernacli subeuntem munera Taurum.

Irrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor

Lectaque complebat Stabiarum litore pubes.

410

Numen erat celsae puppis uicina Dione.

Sed superingestis propior quae subdita telis

Bella capessebat, media subsedit in unda

Diuisitque fretum. clamantum spumeus ora

Nereus implet aquis, palmaeque trahente profundo

415

Luctantum frustra summis in fluctibus exstant.

Hic audax ira magno per caerula saltu

Corbulo transgressus (nam textam robore turrim

Appulerant nexae ferri compage triremes)

Euadit tabulata super flammaque comantem

420

Multifida pinum celso de culmine quassat.

Inde atros alacer pastosque bitumine torquet

Ammentante Noto Poenorum aplustribus ignes.

Intrat diffusos pestis Vulcania passim

Atque implet dispersa foros. trepidatur omisso

425

Summis remigio. sed enim tam rebus in artis

Fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.

At rapidus feruor per pingues unguine taedas

Illapsus flammis uictricibus insonat alueo.

Qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas

430

Parcebatque uapor, saxorum grandine dirus

Arcebat fatumque ratis retinebat Himilco.

Hic miser igniferam dum uentilat aere pinum,

Murali saxo per lubrica sanguine transtra

Voluitur in fluctus Lycchaei uulnere Cydnus.

435

Fax nidore graui foedauit comminus auras

Ambusto instridens pelago. ferus inde citatum

Missile adorata contorquet Sabratha puppe

(Hammon numen erat Libycae gentile carinae

Cornigeraque sedens spectabat caerula fronte):

440

"Fer, pater, afflictis, fer," ait "Garamantice uates,

Rebus opem inque Italos da certa effundere tela."

Has inter uoces tremulo uenit agmine cornus

Et Neptunicolae transuerberat ora Telonis.

Vrgebant nihilo leuius iam in limine mortis,

445

Quos fuga praecipites partem glomerarat in unam

Puppis adhuc uacuam taedae; sed proxima cursu

Fulmineo populatus ineuitabilis ardor

Correptam flammis inuoluit ouantibus alnum.

Primus ope aequorei funis delapsus in undas

450

Qua nondum Stygios glomerabat Mulciber aestus,

Ambustus socium remis aufertur Himilco.

Proxima nudarunt miserandi fata Batonis

Desertam ductore ratem. bonus ille per artem

Crudo luctari pelago atque exire procellas.

455

Idem, quid Boreas, quid uellet crastinus Auster,

Anteibat, nec peruigilem tu fallere uultum

Obscuro quamuis cursu, Cynosura, ualeres.

Is, postquam aduersis nullus modus, "accipe nostrum,

Hammon, sanguinem," ait "spectator cladis iniquae."

460

Atque acto in pectus gladio dextra inde cruorem

Excipit et large sacra inter cornua fundit.

Hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen

Antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus

Et mutare casas infido marmore uisum.

465

At princeps generis quanto maiora parauit

Intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt

Sicelides Musae, dexter donauit auena

Phoebus Castalia et iussit, proiectus in herba

Si quando caneret, laetos per prata, per arua

470

Ad Daphnin properare greges riuosque silere.

Ille ubi septena modulatus harundine carmen

Mulcebat siluas, non umquam tempore eodem

Siren assuetos effudit in aequore cantus,

Scyllaei tacuere canes, stetit atra Charybdis,

475

Et laetus scopulis †audiuit† iubila Cyclops.

Progeniem hauserunt et nomen amabile flammae.

Innatat ecce super transtris fumantibus asper

Ornytos ac longam sibimet facit aequore mortem,

Qualis Oiliades fulmen iaculante Minerua

480

Surgentes domuit fluctus ardentibus ulnis.

Transigitur ualida medius, dum se alleuat, alni

Cuspide Marmarides Sciron. pars subnatat unda

Membrorum, pars exstat aquis totumque per aequor

Portatur rigido, miserandum, immortua rostro.

485

Accelerant puppes utrimque atque ora ruentum

Sanguinei feriunt remorum aspergine rores.

Ipse adeo senis ductor Rhoeteius ibat

Pulsibus et ualido superabat remige uentos.

Quam rapidis puppem manibus frenare Lilaeus

490

Dum temptat, saeua truncatur membra bipenni,

Ac fert haerentes trabibus ratis incita palmas.

Sicania Aeoliden portabant transtra Podaetum.

Hic aeuo quamquam nondum excessisset ephebos,

Seu laeui traxere dei seu feruida corda

495

Nec sat maturus laudum bellique cupido,

Arma puer niueis aptarat picta lacertis

Et freta gaudebat celsa turbare Chimaera.

Iamque super Rutula, super et Garamantide pinu

Ibat ouans melior remo meliorque sagitta,

500

Et iam turrigerum demerserat aequore Nessum.

Heu puero malesuada rudi noua gloria pugnae!

Dum cristam galeae trucis exuuiasque precatur

De duce Marcello superos temerarius, hasta

Excepit raptim uulnus letale remissa,

505

Pro qualis! seu splendentem sub sidera nisu

Exigeret discum, iaculo seu nubila supra

Surgeret, aligeras ferret seu puluere plantas

Vix tacta, uel dimensi spatia improba campi

Transiret uelox saltu, decuere labores.

510

Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto,

Sat laudis. cur facta, puer, maiora petebas?

Illum ubi labentem pepulerunt tela sub undas

Ossa Syracosio fraudatum naufraga busto,

Fleuerunt freta, fleuerunt Cyclopia saxa

515

Et Cyane et Anapus et Ortygie Arethusa.

Parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat)

Quaque uehebatur Crantor Sidonius, Io

Concurrunt. iniecta ligant hinc uincula ferri

Atque illinc, steteruntque rates ad proelia nexae.

520

Nec iaculo aut longe certatur harundine fusa;

Comminus et gladio terrestria proelia miscent.

Perrumpunt Itali, qua caedes prima reclusit

Monstrauitque uiam; uasta sed mole catenas

Hortatur socios et uincla abrumpere ferri

525

Ac parat hostili resoluta puppe receptos

Auehere et paribus pelago diducere ab armis-

Aetnaeo Polyphemus erat nutritus in antro

Atque inde antiquae nomen feritatis amabat.

Vbera praebuerat paruo lupa, corporis alti

530

Terribilis moles, mens aspera, uultus in ira

Semper et ad caedes Cyclopia corde libido.

Isque relaxatis membrorum pondere uinclis

Impulerat puppim et mergebat gurgite tonsas

Duxissetque ratem, pressa Laronius hasta

535

Ni propere duro nitentem exsurgere uelox

Affixet transtro. uix morte incepta remittit;

Namque manus seruat dum suetos languida ductus,

Ignauum summo traxit super aequore remum.

Perculsi cuneo Poeni densentur in unum,

540

Quod caret hoste, latus, subito cum pondere uictus

Insiliente mari summergitur alueus undis.

Scuta uirum cristaeque et inerti spicula ferro

Tutelaeque deum fluitant. hic robore fracto

Pugnat inops chalybis seseque in proelia rursus

545

Armat naufragio, remis male feruidus ille

Festinat spoliare ratem discrimine nullo

Nautarum interdum conuulsa sedilia torquens.

Non plectro ratis aut frangendae in uulnera prorae

Parcitur, et pelago repetuntur nantia tela.

550

Vulneribus patulis intrat mare. mox sua ponto

Singultante anima propulsa refunditur unda.

Nec desunt, qui correptos complexibus artis

Immergant pelago et iaculis cessantibus hostem

Morte sua perimant. remeantum gurgite mentes

555

Crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti.

Haurit sanguineus contorta cadauera uertex.

Hinc clamor, gemitus illinc mortesque fugaeque

Remorumque fragor flictuque sonantia rostra.

Perfusum bello feruet mare. fessus acerbis

560

Terga fuga celeri Libyae conuertit ad oras

Exigua sese furatus Himilco carina.

Concessere mari tandem Graiusque Libysque,

Et iam captiuae uinclis ad litora longo

Ordine ducuntur puppes. flagrantibus alto

565

Stant aliae taedis. splendet lucente profundo

Mulciber, et tremula uibratur imagine pontus.

Ardet nota fretis Cyane pennataque Siren.

Ardet et Europe niuei sub imagine tauri

Vecta Ioue ac prenso tramittens aequora cornu,

570

Et quae fusa comas curuum per caerula piscem

Nereis umenti moderatur roscida freno.

Vritur undiuagus Python et corniger Hammon

Et, quae Sidonios uultus portabat Elissae,

Bis ternis ratis ordinibus grassata per undas.

575

At uinclis trahitur cognata in litora Anapus

Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas.

Ducitur et Libyae puppis signata figuram

Et Triton captiuus et ardua rupibus Aetne,

Spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon.

580

Nec mora quin trepidos hac clade irrumpere muros

Signaque ferre deum templis iamiamque fuisset,

Ni subito importuna lues inimicaque pestis

Inuidia diuum pelagique labore parata

Polluto miseris rapuisset gaudia caelo.

585

Criniger aestiferis Titan feruoribus auras

Et patulam Cyanen lateque palustribus undis

Stagnantem Stygio Cocyti oppleuit odore

Temporaque autumni laetis florentia donis

Foedauit rapidoque accendit fulminis igni.

590

Fumabat crassus nebulis caliginis aer,

Squalebat tellus uitiato feruida dorso

Nec uictum dabat aut ullas languentibus umbras,

Atque ater picea uapor exspirabat in aethra.

Vim primi sensere canes. mox nubibus atris

595

Fluxit deficiens penna labente uolucris.

Inde ferae siluis sterni. tum serpere labes

Tartarea atque haustis populari castra maniplis.

Arebat lingua, et gelidus per uiscera sudor

Corpore manabat tremulo. descendere fauces

600

Abnuerant siccae iussorum alimenta ciborum.

Aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela

Igneus efflatur sitientum spiritus ora.

Lumina ferre grauem uix sufficientia lucem

Vnca nare iacent, saniesque immixta cruore

605

Exspuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis.

Heu dolor! insignis notis bellator in armis

Ignauo rapitur leto. iactantur in ignem

Dona superba uirum multo Mauorte parata.

Succubuit medicina malis. cumulantur aceruo

610

Labentum et magno cineres sese aggere tollunt.

Passim etiam deserta iacent inhumataque late

Corpora pestiferos tetigisse timentibus artus.

Serpit pascendo crescens Acherusia pestis

Nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu

615

Poenorumque parem castris fert atra laborem.

Aequato par exitio et communis ubique

Ira deum atque eadem leti uersatur imago.

Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum

Incolumi ductore uiros, clademque rependit

620

Vnum inter strages tutum caput. ut grauis ergo

Primum letiferos repressit Sirius aestus

Et minuere auidae mortis contagia pestes,

Ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt,

Propulsa inuadit piscator caerula cumba,

625

Sic tandem ereptam morbis grassantibus armat

Marcellus pubem lustratis rite maniplis.

Circumstant alacres signa auditisque tubarum

Respirant laeti clangoribus. itur in hostem

Et, si fata ferant, iuuat inter proelia ferro

630

Posse mori. socium miseret, qui sorte pudenda

In morem pecudum fudere cubilibus atris

Illaudatam animam. tumulos inhonoraque busta

Respiciunt et uel nullo iacuisse sepulcro

Quam debellari morbis placet. ardua primus

635

Ad muros dux signa rapit. tenuata iacendo

Et macie in galeis abscondunt ora, malusque,

Ne sit spes hosti, uelatur casside pallor.

Infundunt rapidum conuulsis moenibus agmen

Condensique ruunt. tot bellis inuia tecta

640

Totque uno introitu capiuntur militis arces.

Totum, qua uehitur Titan, non ulla per orbem

Tum sese Isthmiacis aequassent oppida tectis.

Tot delubra deum totque intra moenia portus!

Adde fora et celsis suggesta theatra columnis

645

Certantesque mari moles, adde ordine longo

Innumeras spatioque domos aequare superbas

Rura! quid inclusos porrecto limite longis

Porticibus sacros iuuenum certamine lucos?

Quid tot captiuis fulgentia culmina rostris

650

Armaque fixa deis, aut quae Marathonius hostis

Perdidit aut Libya quae sunt aduecta subacta?

Hic Agathocleis sedes ornata tropaeis,

Hic mites Hieronis opes, hic sancta uetustas

Artificum manibus. non usquam clarior illo

655

Gloria picturae saeclo; non aera iuuabat

Quem scire Ephyren fuluo certaret ut auro†

Vestis, spirantes referens subtemine uultus,

Quae radio caelat Babylon uel murice picto

Laeta Tyros quaeque Attalicis uariata per artem

660

Aulaeis scribuntur acu aut Memphitide tela.

Iam simul argento fulgentia pocula, mixta

Quis gemma quaesitus honos, simulacra deorum

Numen ab arte datum seruantia, munera rubri

Praeterea ponti depexaque uellera ramis,

665

Femineus pudor. His tectis opibusque potitus

Ausonius ductor postquam sublimis ab alto

Aggere despexit trepidam clangoribus urbem

Inque suo positum nutu, stent moenia regum

An nullos oriens uideat lux crastina muros,

670

Ingemuit nimio iuris tantumque licere

Horruit et propere reuocata militis ira

Iussit stare domos indulgens templa uetustis

Incolere atque habitare deis. sic parcere uictis

Pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo

675

Sanguine pollutis plausit Victoria pennis.

Tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,

Defensor patriae, meditantem in puluere formas

Nec turbatum animi tanta feriente ruina.

Ast reliquum uulgus resoluta in gaudia mente

680

Certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse

Ingenii superum seruando condidit urbem.

Ergo exstat saeclis stabitque insigne tropaeum

Et dabit antiquos ductorum noscere mores.

Felices populi, si, quondam ut bella solebant,

685

Nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes!

At, ni cura uiri, qui nunc dedit otia mundo,

Effrenum arceret populandi cuncta furorem,

Nudassent auidae terrasque fretumque rapinae.

6

Sardoo α V Γ  p.c.

Sardos G δ