Silius Italicus Punica 13

Reference basis text: J. Delz, 1987

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Segne iter emenso uixdum Tarpeia uideri

Culmina desierant, toruos cum uersus ad urbem

Ductor Agenoreus uultus remeare parabat.

Castra locat, nulla laedens ubi gramina ripa

5

Tutia deducit tenuem sine nomine riuum

Et tacite Tuscis inglorius affluit undis.

Hic modo primores socium, modo iussa deorum,

Nunc sese increpitat: "dic o, cui Lydia caede

Creuerunt stagna et concussa est Daunia tellus

10

Armorum tonitru, quas exanimatus in oras

Signa refers? qui mucro tuum, quae lancea tandem

Intrauit pectus? si nunc exsisteret alma

Carthago ante oculos turrita celsa figura,

Quas abitus, miles, causas illaese dedisses?

15

Imbres, o patria, et mixtos cum grandine nimbos

Et tonitrus fugio. procul hanc expellite gentis

Femineam Tyriae labem, nisi luce serena

Nescire ac liquida Mauortem agitare sub aethra."

Terror adhuc inerat superum ac redolentia in armis

20

Fulmina et ante oculos irati pugna Tonantis.

Parendi tamen et cuicumque incumbere iusso

Durabat uigor, ac sensim diffusus ad omnes

Signa reportandi crescebat in agmine feruor.

Sic ubi perrupit stagnantem calculus undam,

25

Exiguos format per prima uolumina gyros,

Mox tremulum uibrans motu gliscente liquorem

Multiplicat crebros sinuati gurgitis orbes,

Donec postremo laxatis circulus oris

Contingat geminas patulo curuamine ripas.

30

At contra Argyripae prauum decus (inclita namque

Semina ab Oenea ductoris stirpe trahebat

Aetoli: Dasio fuit haud ignobile nomen)

Laetus opum, sed clauda fides seseque calenti

Addiderat Poeno Latiae diffisus habenae-

35

Is uoluens ueterum memorata antiqua parentum

"Longo miles" ait "quateret cum Teucria bello

Pergama et ad muros staret sine sanguine Mauors,

Sollicitis Calchas (nam sic fortissimus heros

Poscenti socero saepe inter pocula Dauno

40

Narrabat memori Diomedes condita mente)-

Sed Calchas Danais, nisi clausum ex sedibus arcis

Armisonae curent simulacrum auellere diuae,

Non umquam affirmat Therapnaeis Ilion armis

Cessurum, aut Ledae rediturum nomen Amyclas.

45

Quippe deis uisum, ne cui perrumpere detur

Effigies ea quas umquam possederit urbes.

Tum meus adiuncto monstratam euadit in arcem

Tydides Ithaco et dextra amolitus in ipso

Custodes aditu templi caeleste reportat

50

Palladium ac nostris aperit mala Pergama fatis.

Nam postquam Oenotris fundauit finibus urbem,

Aeger delicti Phrygium placare colendo

Numen et Iliacos parat exorare penates.

Ingens iam templum celsa surgebat in arce,

55

Laomedonteae sedes ingrata Mineruae,

Cum medios inter somnos altamque quietem

Nec celata deam et minitans Tritonia uirgo:

"Non haec, Tydide, tantae pro laudis honore

Digna paras; non Garganus nec Daunia tellus

60

Debentur nobis. quaere in Laurentibus aruis

Qui nunc prima locant melioris moenia Troiae.

Huc uittas castumque refer penetrale parentum."

Quis trepidus monitis Saturnia regna capessit.

Iam Phryx condebat Lauinia Pergama uictor

65

Armaque Laurenti figebat Troia luco.

Verum ubi Tyrrheni peruentum ad fluminis undas

Castraque Tydides posuit fulgentia ripa,

Priamidae intremuere metu. tum pignora pacis

Praetendens dextra ramum canentis oliuae

70

Sic orsus Dauni gener inter murmura Teucrum:

"Pone, Anchisiade, memores irasque metusque.

Quicquid ad Idaeos Xanthum Simoentaque nobis

Sanguine sudatum Scaeaeque ad limina portae,

Haud nostrum est: egere dei duraeque sorores.

75

Nunc age, quod superest cur non melioribus aeui

Ducimus auspiciis? dextras iungamus inermes.

Foederis en haec testis erit." ueniamque precatus

Troianam ostentat trepidis de puppe Mineruam.

Haec ausos Celtas irrumpere moenia Romae

80

Corripuit leto neque tot de milibus unum

Ingentis populi patrias dimisit ad aras."

His fractus ductor conuelli signa maniplis

Optato laetis abitu iubet. itur in agros,

Diues ubi ante omnes colitur Feronia luco

85

Et sacer umectat Flauinia rura Capenas.

Fama est intactas longaeui ab origine fani

Creuisse in medium congestis undique donis

Immensum per tempus opes lustrisque relictum

Innumeris aurum solo seruante pauore.

90

Hac auidas mentes ac barbara corda rapina

Polluit atque armat contemptu pectora diuum.

Auia tunc longinqua placent, quae sulcat aratro

Ad freta porrectis Trinacria Bruttius aruis.

Dum Libys haud laetus Rhegina ad litora tendit,

95

Victor summoto patriis a finibus hoste

Fuluius infaustam Campana ad moenia clausis

Portabat famam miserisque extrema mouebat.

Tum prensans passim cuicumque est nomen in armis:

"Dedecus hoc defende manu. cur perfida et urbi

100

Altera Carthago nostrae post foedera rupta

Et missum ad portas Poenum, post iura petita

Consulis alterni stat adhuc et turribus altis

Hannibalem ac Libycas exspectat lenta cohortes?"

Miscebat dictis facta et nunc robore celsas

105

Educi turres, quis uinceret ardua muri,

Cogebat, nunc coniunctas astringere nodis

Instabat ferroque trabes, quo frangeret altos

Portarum postes quateretque morantia claustra.

Hic latera intextus stellatis axibus agger,

110

Hic grauida armato surgebat uinea dorso.

At postquam properata satis quae commonet usus,

Dat signum atque alacer scalis transcendere muros

Imperat ac saeuis urbem terroribus implet,

Cum subito dextrum offulsit conatibus omen.

115

Cerua fuit raro terris spectata colore,

Quae candore niuem, candore anteiret olores.

Hanc agreste Capys donum, cum moenia sulco

Signaret, grato paruae mollitus amore

Nutrierat sensusque hominis donarat alendo.

120

Inde exuta feram docilisque accedere mensis

Atque ultro blanda attactu gaudebat erili.

Aurato matres adsuetae pectine mitem

Comere et umenti fluuio reuocare colorem.

Numen erat iam cerua loci, famulamque Dianae

125

Credebant, ac tura deum de more dabantur.

Haec aeui uitaeque tenax felixque senectam

Mille indefessos uiridem duxisse per annos

Saeclorum numero Troianis condita tecta

Aequabat; sed iam longo nox uenerat aeuo.

130

Nam subito incursu saeuorum agitata luporum,

Qui noctis tenebris urbem (miserabile bello

Prodigium) intrarant, primos ad luminis ortus

Extulerat sese portis pauidaque petebat

Consternata fuga positos ad moenia campos.

135

Exceptam laeto iuuenum certamine ductor

Mactat, diua, tibi (tibi enim haec gratissima sacra)

Fuluius atque "adsis," orat "Latonia, coeptis."

Inde alacer fidensque dea circumdata clausis

Arma mouet, quaeque obliquo curuantur in orbem

140

Moenia flexa sinu, spissa uallata corona

Alligat et telis in morem indaginis ambit.

Dum pauitant, spumantis equi fera corda fatigans

Euehitur porta sublimis Taurea cristis

Bellator, cui Sidonius superare lacerto

145

Ductor et Autololas dabat et Maurusia tela.

Is trepido ac lituum tinnitu stare neganti

Imperitans uiolenter equo, postquam auribus hostis

Vicinum sese uidet et clamare propinquum,

"Claudius huic" inquit (praestabat Claudius arte

150

Bellandi et merita mille inter proelia fama)

"Huic" inquit "solum, si qua est fiducia dextrae,

Det sese campo atque ineat certamina mecum."

Vna mora Aeneadae, postquam uox attigit aures,

Dum daret auspicium iusque in certamina ductor.

155

Praeuetitum namque et capital committere Martem

Sponte uiris. erumpit ouans, ut Fuluius arma

Imperio soluit, patulumque inuectus in aequor

Erigit undantem glomerato puluere nubem.

Indignatus opem ammenti socioque iuuare

160

Expulsum nodo iaculum atque accersere uires

Taurea uibrabat nudis conatibus hastam.

Inde ruens ira telum contorquet in auras.

At non idem animus Rutulo: speculatur et omni

Corpore perlustrat, qua sit certissima ferro

165

In uulnus uia. nunc uibrat, nunc comprimit hastam

Mentiturque minas. mediam tunc transigit ictu

Parmam, sed grato fraudata est sanguine cuspis.

Tum strictum propere uagina detegit ensem.

Et iam ferrata rapiebat calce uolantem

170

Taurea cornipedem fugiens minitantia fata.

Nec Rutulus leuior cedentis perdere terga

Iam profugo rapidus fusis instabat habenis,

Vtque metus uictum, sic ira et gloria portis

Victorem immisit meritique cupido cruoris.

175

Ac dum uix oculis, uix credunt mentibus hostem

Confisum nullo comitante irrumpere tectis,

Per mediam propere trepidantum interritus urbem

Egit equum aduersaque euasit ad agmina porta.

Hinc ardore pari nisuque incurrere muris

180

Ignescunt animi penetrataque tecta subire.

Tela simul flammaeque micant. tunc saxeus imber

Ingruit et summis ascendunt turribus hastae.

Nec pronum audendi uirtutem excellere cuiquam:

Aequarunt irae dextras. Dictaea per auras

185

Tranat et in medium perlabitur urbis harundo.

Laetatur non hortandi, non plura monendi

Fuluius esse locum. rapiunt sibi quisque laborem.

Quos ubi tam erectos animi uidet, et super esse

Factorum sibi quemque ducem, ruit impete uasto

190

Ad portam magnaeque optat discrimina famae.

Tres claustra aequaeuo seruabant corpore fratres,

Quis delecta manus centeni cuique ferebant

Excubias unaque locum statione tenebant.

Forma ex his Numitor, cursu plantaque uolucri

195

Praestabat Laurens, membrorum mole Taburnus.

Sed non una uiris tela: hic mirabilis arcu,

Ille hastam quatere ac medicatae cuspidis ictu

Proelia moliri et nudo non credere ferro,

Tertius aptabat flammis ac sulphure taedas,

200

Qualis Atlantiaco memoratur litore quondam

Monstrum Geryones immane tricorporis irae,

Cui tres in pugna dextrae uaria arma gerebant:

Vna ignes saeuos, ast altera pone sagittas

Fundebat, ualidam torquebat tertia cornum,

205

Atque uno diuersa dabat tria uulnera nisu.

Hos ubi non aequis uariantes proelia consul

Conspexit telis et portae limina circum

Stragem ac perfusos subeuntum sanguine postes,

Concitat intortam furiatis uiribus hastam.

210

Letum triste ferens auras secat Itala taxus

Et qua nudarat, dum fundit spicula, balteo

Arcum protendens Numitor latus, ilia transit.

At non obsaepto contentus limine Martem

Exercere, leuis bello, sed turbidus ausi,

215

Virrius incauto feruore eruperat amens

Reclusa in campum porta miseramque furori

Vincentum obtulerat pubem. ruit obuia in arma

Scipio et oblatum metit insatiabilis agmen.

Tifata umbrifero generatum monte Calenum

220

Nutrierant audere trucem, nec corpore magno

Mens erat inferior. subsidere saepe leonem,

Nudus inire caput pugnas, certare iuuenco

Atque obliqua trucis deducere cornua tauri

Assuerat crudoque aliqua se attollere facto.

225

Is, dum praecipites expellit Virrius urbe,

Seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in aequor

Thorace exierat leuiorque premebat anhelos

Pondere loricae et palantes uictor agebat.

Iamque Veliternum media transegerat aluo,

230

Iam solitum aequali ludo committere equestres

Scipiadae pugnas Marium tellure reuulso

Perculerat saxo. miser implorabat amicum

Cum gemitu exspirans, scopulusque premebat hiantem.

Sed ualidas saeuo uires duplicante dolore

235

Effudit lacrimas pariter cornumque sonantem

Scipio, solamen properans optabile in armis

Hostem prostrato morientem ostendere amico.

Tranauit uolucris, liquidas ceu finderet auras,

Hasta uiri pectus rupitque immania membra,

240

Quanta est uis agili per caerula summa Liburnae,

Quae, pariter quotiens reuocatae ad pectora tonsae

Percussere fretum, uentis fugit ocior et se,

Quam longa est, uno remorum praeterit ictu.

Ascanium Volesus, proiectis ocius armis

245

Quo leuior peteret muros, per aperta uolantem

Assequitur planta. deiectum protinus ense

Ante pedes domini iacuit caput; ipse secutus

Corruit ulterior procursus impete truncus.

Nec spes obsessis ultra reserata tueri

250

Moenia. conuertunt gressus recipique petentes

(Infandum) excludunt socios, dum cardine uerso

Obnixi torquent obices, munimina sera.

Acrius hoc instant Itali clausosque fatigant.

Et ni caeca sinu terras nox conderet atro,

255

Perfractae rapido patuissent milite portae.

Sed non in requiem pariter cessere tenebrae:

Hinc sopor impauidus, qualem uictoria nouit;

At Capua aut maestis ululantum flebile matrum

Questibus aut gemitu trepidantum exterrita patrum

260

Tormentis finem metamque laboribus orat.

Mussat perfidiae ductorque caputque senatus.

Virrius a Poeno nullam docet esse salutem,

Vociferans pulsis uiuendi e pectore curis:

"Speraui sceptra Ausoniae pepigique, sub armis

265

Si dexter Poenis deus et Fortuna fuisset,

Vt Capuam Iliaci migrarent regna Quirini.

Qui quaterent muros Tarpeiaque moenia misi;

Nec mihi poscendi uigor afuit, alter ut aequos

Portaret fasces nostro de nomine consul.

270

Hactenus est uixisse satis. dum copia noctis,

Cui cordi comes aeterna est Acherontis ad undam

Libertas, petat ille meas mensasque dapesque

Et uictus mentem fuso per membra Lyaeo

Sopitoque necis morsu medicamina cladis

275

Hauriat ac placidis exarmet fata uenenis."

Haec ait et turba repetit comitante penates.

Aedibus in mediis consurgens ilice multa

Exstruitur rogus, hospitium commune peremptis.

Nec uulgum cessat furiare dolorque pauorque.

280

Nunc menti Decius serae redit et bona uirtus

Exilio punita truci. despectat ab alto

Sacra Fides agitatque uirum fallacia corda.

Vox occulta subit passim diffusa per auras:

"Foedera, mortales, ne saeuo rumpite ferro,

285

Sed castam seruate fidem. fulgentibus ostro

Haec potior regnis. dubio qui frangere rerum

Gaudebit pacta ac tenues spes linquet amici

Non illi domus aut coniunx aut uita manebit

Vmquam expers luctus lacrimaeque. aget aequore semper

290

Ac tellure premens, aget aegrum nocte dieque

Despecta ac uiolata Fides." adit omnia iamque

Concilia ac mensas contingit et abdita nube

Accumbitque toris epulaturque improba Erinys.

Ipsa etiam Stygio spumantia pocula tabo

295

Porrigit et large poenas letumque ministrat.

Virrius interea, dum dat penetrare medullas

Exitio, ascenditque pyram atque amplexibus haeret

Iungentum fata et subici iubet ocius ignes.

Stringebant tenebrae metas, uictorque ruebat,

300

Iamque superstantem muro sociosque Milonem

Voce attollentem pubes Campana uidebat.

Pandunt attoniti portas trepidoque capessunt

Castra inimica gradu, quis leto auertere poenas

Defuerant animi. patet urbs confessa furorem

305

Et reserat Tyrio maculatas hospite sedes.

Matronae puerique ruunt maestumque senatus

Concilium nullique hominum lacrimabile uulgus.

Stabant innixi pilis exercitus omnis

Spectabantque uiros et laeta et tristia ferre

310

Indociles nunc propexis in pectora barbis

Verrere humum, nunc foedantes in puluere crinem

Canentem et turpi lacrima precibusque pudendis

Femineum tenues ululatum fundere in auras.

Atque ea dum miles miratur inertia facta

315

Exspectatque ferox sternendi moenia signum,

Ecce repens tacito percurrit pectora sensu

Religio et saeuas componit numine mentes,

Ne flammam taedasque uelint, ne templa sub uno

In cinerem traxisse rogo. subit intima corda

320

Perlabens sensim mitis deus. ille superbae

Fundamenta Capyn posuisse antiquitus urbi

Non cuiquam uisus passim monet, ille refusis

In spatium immensum campis habitanda relinqui

Vtile tecta docet. paulatim atrocibus irae

325

Languescunt animis et uis mollita senescit.

Pan Ioue missus erat seruari tecta uolente

Troia, pendenti similis Pan semper et imo

Vix ulla inscribens terrae uestigia cornu.

Dextera lasciuit caesa Tegeatide capra

330

Verbera laeta mouens festae per compita caudae.

Cingit acuta comas et opacat tempora pinus

Ac parua erumpunt rubicunda cornua fronte.

Stant aures, imoque cadit barba hispida mento.

Pastorale deo baculum, pellisque sinistrum

335

Velat grata latus tenerae de corpore dammae.

Nulla in praeruptum tam prona et inhospita cautes,

In qua non librans corpus similisque uolanti

Cornipedem tulerit praecisa per auia plantam.

Interdum inflexus medio nascentia tergo

340

Respicit arridens hirtae ludibria caudae,

Obtendensque manum solem inferuescere fronti

Arcet et umbrato perlustrat pascua uisu.

Hic postquam mandata dei perfecta malamque

Sedauit rabiem et permulsit corda furentum,

345

Arcadiae uolucris saltus et amata reuisit

Maenala, ubi argutis longe de uertice sacro

Dulce sonans calamis ducit stabula omnia cantu.

At legio Ausonidum flammas ductore iubente

Arceri portis stantesque relinquere muros

350

(Mite decus mentis) condunt ensesque facesque.

Multa deum templis domibusque nitentibus auro

Egeritur praeda et uictus alimenta superbi

Quisque bonis periere: uirum de corpore uestes

Femineae mensaeque alia tellure petitae

355

Poculaque Eoa luxum irritantia gemma,

Nec modus argento, caelataque pondera facti

Tantum epulis auri, tum passim corpora longo

Ordine captiua et domibus deprompta talenta

Pascere longinquum non deficientia bellum,

360

Immensique greges famulae ad conuiuia turbae.

Fuluius ut finem spoliandis aedibus aere

Belligero reuocante dedit, sublimis ab alto

Suggestu, magnis fautor non futilis ausis

"Lanuuio generate," inquit "quem Sospita Iuno

365

Dat nobis, Milo, Gradiui cape uictor honorem

Tempora murali cinctus turrita corona."

Tum sontes procerum meritosque piacula prima

Acciet et iusta punit commissa securi.

Hic atrox uirtus (nec enim occuluisse probarim

370

Spectatum uel in hoste decus) clamore feroci

Taurea "tune" inquit "ferro spoliabis inultus

Te maiorem anima et iusso lictore recisa

Ignauos cadet ante pedes fortissima ceruix?

Haud umquam hoc uobis dederit deus." inde minaci

375

Obtutu toruum contra et furiale renidens

Bellatorem alacer per pectora transigit ensem.

Cui ductor: "patriam moriens comitare cadentem.

Qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim,

Decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum

380

Iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum."

Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,

Interea geminos terra crudelis Hibera

Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis

Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.

385

Forte Dicarchea iuuenis tum sedit in urbe

Scipio post belli repetens extrema penates.

Huc tristes lacrimas et funera acerba suorum

Fama tulit. duris quamquam non cedere suetus

Pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.

390

Non comites tenuisse ualent, non ullus honorum

Militiaeue pudor. pietas irata sinistris

Caelicolis furit atque odit solacia luctus.

Iamque dies iterumque dies absumpta querelis.

Versatur species ante ora oculosque parentum.

395

Ergo excire parat manes animasque suorum

Alloquioque uirum tantos mulcere dolores.

Hortatur uicina palus, ubi signat Auerni

Squalentem introitum stagnans Acherusius umor.

Noscere uenturos agitat mens protinus annos.

400

Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi

Autonoe tripodas sacros antrumque tenebat,

Fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegri

Pandit et aspectus orat contingere patrum.

Nec cunctata diu uates "mactare repostis

405

Mos umbris" inquit "consueta piacula nigras

Sub lucem pecudes reclusaeque abdere terrae

Manantem iugulis spirantum caede cruorem.

Tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.

Cetera quae poscis, maiori uate canentur.

410

Namque tibi Elysio repetita oracula campo

Eliciam ueterisque dabo inter sacra Sibyllae

Cernere fatidicam Phoebei pectoris umbram.

Vade age et a medio cum se nox umida cursu

Flexerit, ad fauces uicini castus Auerni

415

Duc praedicta sacra et duro placamina Diti;

Mella simul tecum et puri fer dona Lyaei.

Hoc alacer monitu et promissae nomine uatis

Apparat occulto monstrata piacula coepto.

Inde ubi nox iussam procedens contigit horam

420

Et spatia aequarunt tenebras transacta futuras,

Consurgit stratis pergitque ad turbida portae

Ostia Tartareae, penitus quis abdita uates

Promissa implerat Stygioque sedebat in antro.

Tum qua se primum rupta tellure recludit

425

Inuisus caelo specus atque eructat acerbam

Cocyti laxo suspirans ore paludem,

Inducit iuuenem ferroque cauare refossam

Ocius urget humum atque arcanum murmur anhelans

Ordine mactari pecudes iubet: ater operto

430

Ante omnes taurus regi, tum proxima diuae

Caeditur Hennaeae casta ceruice iuuenca.

Inde tibi, Allecto, tibi, numquam laeta Megaera,

Corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum.

Fundunt mella super Bacchique et lactis honorem.

435

"Sta, iuuenis, faciemque Erebo quae surgit ab omni"

Exclamat uates "patere. accedentia cerno

Tartara et ante oculos assistere tertia regna.

Ecce ruunt uariae species et quicquid ab ipso

Natum hominum exstinctumque chao est" (iam cuncta uidebat,

440

Cyclopas Scyllamque et pastos membra uirorum

Odrysiae telluris equos), "contende tueri

Eductumque tene uagina interritus ensem.

Quaecumque ante animae tendent potare cruorem

Disice, dum castae procedat imago Sibyllae.

445

Interea cerne, ut gressus inhumata citatos

Fert umbra et properat tecum coniungere dicta,

Cui datur ante atros absumpti corporis ignes

Sanguine non tacto solitas effundere uoces."

Aspicit et subito turbatus Scipio uisu

450

"Quinam te, qui casus," ait "dux maxime, fessae

Eripuit patriae, cum tales horrida poscant

Bella uiros? nec enim dextra concesserit ulli

Appius aut astu. decimum lux rettulit ortum,

Vt te, cum Capua remearem, uulnera uidi

455

Mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequires

Saucius ad muros et Martis honore careres."

Contra quae ductor: "fesso mihi proxima tandem

Lux gratos Phaethontis equos auertit et atris

Aeternum demisit aquis. sed lenta meorum

460

Dum uanos ritus cura et sollemnia uulgi

Exsequitur, cessat flammis imponere corpus,

Vt portet tumulis per longum membra paternis.

Quod te per nostri Martis precor aemula facta,

Arce quae putres artus medicamina seruant

465

Daque uago portas quamprimum Acherontis adire."

Tunc iuuenis: "gens o ueteris pulcherrima Clausi,

Haud ulla ante tuam, quamquam non parua fatigent,

Curarum prior exstiterit. namque ista per omnes

Discrimen seruat populos uariatque iacentum

470

Exsequias tumuli et cinerum sententia discors.

Tellure, ut perhibent, is mos antiquus Hibera:

Exanima obscenus consumit corpora uultur.

Regia cum lucem posuerunt membra, probatum est

Hyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus

475

Claudit odorato post funus stantia saxo

Corpora et a mensis exsanguem haud separat umbram.

Exhausto instituit Pontus uacuare cerebro

Ora uirum et longum medicata reponit in aeuum.

Quid, qui reclusa nudos Garamantes harena

480

Infodiunt? quid, qui saeuo sepelire profundo

Exanimos mandant Libycis Nasamones in oris?

At Celtae uacui capitis circumdare gaudent

Ossa, nefas, auro ac mensis ea pocula seruant.

Cecropidae ob patriam Mauortis sorte peremptos

485

Decreuere simul communibus urere flammis.

At gente in Scythica suffixa cadauera truncis

Lenta dies sepelit putri liquentia tabo."

Talia dum memorant, umbra ueniente Sibyllae

Autonoe "finem hic" inquit "sermonibus adde

490

Alternis. haec, haec ueri fecunda sacerdos,

Cui tantum patuit rerum, quantum ipse negarit

Plus nouisse deus. me iam comitante tuorum

Tempus abire globo et pecudes imponere flammis."

At grauida arcanis Cymes anus attigit ore

495

Postquam sacrificum delibauitque cruorem,

In decus egregiae uultus intenta iuuentae

"Aetherea fruerer cum luce, haud segniter" inquit

"Cymaeo populis uox nostra sonabat in antro.

Tum te permixtum saeclis rebusque futuris

500

Aeneadum cecini. sed non sat digna mearum

Cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta

Aut seruare fuit proauis sollertia uestris.

Verum age disce, puer, quoniam cognoscere cordi est,

Iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis.

505

Namque tibi cerno properatum oracula uitae

Hinc petere et patrios uisu contingere manes.

Armifero uictor patrem ulcisceris Hibero,

Creditus ante annos Martem, ferroque resolues

Gaudia Poenorum et missum laetabere bello

510

Omen Hiberiacis uicta Carthagine terris.

Maius ad imperium posthac capiere, nec ante

Iuppiter absistet cura quam cuncta fugarit

In Libyam bella et uincendum duxerit ipse

Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae,

515

Quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit. "

Sic uates gressumque lacus uertebat ad atros.

Tum iuuenis "quaecumque datur sors durior aeui,

Obnitemur," ait "culpa modo pectora cessent.

Sed te oro, quoniam uitae tibi causa labores

520

Humanos iuuisse fuit, siste, inclita uirgo,

Paulisper gressum et nobis manesque silentum

Enumera Stygiaeque aperi formidinis aulam."

Annuit illa quidem, sed "non optanda recludis

Regna:" ait "hic tenebras habitant uolitantque per umbras

525

Innumeri quondam populi. domus omnibus una.

In medio uastum late se tendit inane;

Huc quicquid terrae, quicquid freta et igneus aer

Nutriuit primo mundi genitalis ab aeuo

Mors communis agit; descendunt cuncta, capitque

530

Campus iners quantum interiit restatque futurum.

Cingunt regna decem portae. quarum una receptat

Belligeros, dura Gradiui sorte creatos,

Altera, qui leges posuere atque inclita iura

Gentibus et primas fundarunt moenibus urbes.

535

Tertia ruricolas, Cereris iustissima turba

Quae uenit ad manes et fraudum illaesa ueneno.

Exin, qui laetas artes uitaeque colendae

Inuenere uiam nec dedignanda parenti

Carmina fuderunt Phoebo, sua limina seruant.

540

Proxima, quos uenti saeuaeque hausere procellae,

Naufraga porta rapit; sic illam nomine dicunt.

Finitima huic noxa grauido et peccasse fatenti

Vasta patet populo. poenas Rhadamanthus in ipso

Expetit introitu mortemque exercet manem.

545

Septima femineis reseratur porta cateruis,

Vmentes ubi casta fouet Proserpina lucos.

Infantum hinc gregibus uersasque ad funera taedas

Passis uirginibus turbaeque in limine lucis

Est iter exstinctae et uagitu ianua nota.

550

Tum seducta loco et laxata lucida nocte

Claustra nitent, quae secreti per limitis umbram

Elysios ducunt campos. hic turba piorum,

Nec Stygio in regno, caeli nec posta sub axe,

Verum ultra Oceanum sacro contermina fonti

555

Lethaeos potat latices, obliuia mentis.

Extrema hinc auro fulgens iam lucis honorem

Sentit et admoto splendet ceu sidere lunae.

Hac animae caelum repetunt ac mille peractis

Oblitae Ditem redeunt in corpora lustris.

560

Has passim nigrum pandens Mors lurida rictum

Itque reditque uias et portis omnibus errat.

Tum iacet in spatium sine corpore pigra uorago

Limosique lacus. large exundantibus urit

Ripas saeuus aquis Phlegethon et turbine anhelo

565

Flammarum resonans saxosa incendia torquet.

Parte alia torrens Cocytos sanguinis atri

Verticibus furit et spumanti gurgite fertur.

At magnis semper diuis regique deorum

Iurari dignata palus picis horrida riuo

570

Fumiferum uoluit Styx inter sulphura limum.

Tristior his Acheron sanie crassoque ueneno

Aestuat et gelidam eructans cum murmure harenam

Descendit nigra lentus per stagna palude.

Hanc potat saniem non uno Cerberus ore,

575

Haec et Tisiphones sunt pocula, et atra Megaera

Hinc sitit, ac nullo rabies restinguitur haustu.

Vltimus erumpit lacrimarum fontibus amnis

Ante aulam atque aditus et inexorabile limen.

Quanta cohors omni stabulante per atria monstro

580

Excubat et manes permixto murmure terret!

Luctus edax Maciesque, malis comes addita morbis,

Et Maeror pastus fletu et sine sanguine Pallor

Curaeque Insidiaeque atque hinc queribunda Senectus,

Hinc angens utraque manu sua guttura Liuor

585

Et, deforme malum ac sceleri procliuis, Egestas

Errorque infido gressu et Discordia gaudens

Permiscere fretum caelo. sedet ostia Ditis

Centenis suetus Briareus recludere palmis

Et Sphinx uirgineos rictus infecta cruore

590

Scyllaque Centaurique truces umbraeque Gigantum.

Cerberus hic ruptis peragrat cum Tartara uinclis,

Non ipsa Allecto, non feta furore Megaera

Audet adire ferum, dum fractus mille catenis

Viperea latrans circumligat ilia cauda.

595

Dextra uasta comas nemorosaque bracchia fundit

Taxus Cocyti rigua frondosior unda.

Hic dirae uolucres pastusque cadauere uultur

Et multus bubo ac sparsis strix sanguine pennis

Harpyiaeque fouent nidos atque omnibus haerent

600

Condensae foliis; saeuit stridoribus arbor.

Has inter formas coniunx Iunonis Auernae

Suggestu residens cognoscit crimina regum.

Stant uincti seroque piget sub iudice culpae.

Circum errant Furiae Poenarumque omnis imago.

605

Quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis!

Insultant duro imperio non digna nec aequa

Ad superos passi manes, quaeque ante profari

Non licitum uiuis, tandem permissa queruntur.

Tunc alius saeuis religatur rupe catenis,

610

Ast alius subigit saxum contra ardua montis,

Vipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.

Talia letiferis restant patienda tyrannis.

Sed te maternos tempus cognoscere uultus,

Cuius prima uenit non tardis passibus umbra."

615

Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.

Namque ubi cognouit Latio surgentia bella

Poenorum Venus, insidias anteire laborans

Iunonis fusa sensim per pectora patrem

Implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,

620

Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.

Ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla

Et dedit alternos ambobus noscere uultus,

Sic iuuenis prior: "o magni mihi numinis instar,

Cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,

625

Optassem Stygias uel leto intrare tenebras.

Quae sors nostra fuit, cui te cum prima subiret

Eripuit sine honore dies et funere carpsit!"

Excipit his mater: "nullos, o nate, labores

Mors habuit nostra; aetherio dum pondere partu

630

Exsoluor, miti dextra Cyllenia proles

Imperio Iouis Elysias deduxit in oras

Attribuitque pares sedes, ubi magna moratur

Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.

Verum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas

635

Vlla nec in caelum dubites te attollere factis,

Quando aperire datur nobis, nunc denique disce.

Sola die caperem medio cum forte petitos

Ad requiem somnos, subitus mihi membra ligauit

Amplexus, non ille meo ueniente marito

640

Assuetus facilisque mihi. tum luce corusca,

Implebat quamquam languentia lumina somnus,

Vidi, crede, Iouem. nec me mutata fefellit

Forma dei, quod squalentem conuersus in anguem

Ingenti traxit curuata uolumina gyro.

645

Sed mihi post partum non ultra ducere uitam

Concessum. heu, quantum gemui, quod spiritus ante

Haec tibi quam noscenda darem discessit in auras!"

His alacer colla amplexu materna petebat,

Vmbraque ter frustra per inane petita fefellit.

650

Succedunt simulacra uirum concordia, patris

Vnanimique simul patrui. ruit ipse per umbram

Oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri

Et nebulis similes animas apprendere certat.

"Quis te, care pater, quo stabant Itala regna,

655

Exosus Latium deus abstulit? ei mihi! nam cur

Vlla fuere adeo, quibus a te saeuus abessem,

Momenta? opposito mutassem pectore mortem.

Quantos funeribus uestris gens Itala passim

Dat gemitus! tumulus uobis censente senatu

660

Mauortis geminus surgit per gramina campo."

Nec passi plura in medio sermone loquentis

Sic adeo incipiunt; prior haec genitoris imago:

"Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;

Dulce tamen uenit ad manes, cum gratia uitae

665

Durat apud superos, nec edunt obliuia laudem.

Verum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget

Militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,

Cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla

Contingunt tibi! per nostri, fortissime, leti

670

Obtestor causas, Martis moderare furori.

Sat tibi sint documenta domus! octaua terebat

Arentem culmis messem crepitantibus aestas,

Ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat

Germano †deuexa† iugum Tartessia tellus.

675

Nos miserae muros et tecta renata Sagunto,

Nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,

Nobis indomitus conuertit terque quaterque

Germanus terga Hannibalis. pro barbara numquam

Impolluta fides! peterem cum uictor adesum

680

Cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes

Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auri

Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.

Tunc hostis socio desertos milite multum

Ditior ipse uiris spisso circumdedit orbe.

685

Non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est

Illa suprema dies, et laude inclusimus aeuum."

Excipit inde suos frater coniungere casus:

"Excelsae turris post ultima rebus in artis

Subsidium optaram supremaque bella ciebam.

690

Fumantes taedas ac lata incendia passim

Et mille iniecere faces. nil nomine leti

De superis queror; haud paruo data membra sepulcro

Nostra cremauerunt in morte haerentibus armis.

Sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae

695

Cesserit affusis oppressa Hispania Poenis."

Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:

"Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis

Carthago expendat poenas. sed continet acres

Pyrenes populos qui uestro Marte probatus

700

Excepit fessos et notis Marcius armis

Successit bello. fusos quoque fama ferebat

Victores acie atque exacta piacula caedis."

His laeti rediere duces loca amoena piorum,

Prosequiturque oculis puer adueneratus euntes.

705

Iamque aderat multa uix agnoscendus in umbra

Paulus et epoto fundebat sanguine uerba:

"Lux Italum, cuius spectaui Martia facta

Multum uno maiora uiro, descendere nocti

Atque habitanda semel subigit quis uisere regna?"

710

Cui contra tales effundit Scipio uoces:

"Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem

Lamentata diu! quam paene ruentia tecum

Traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras!

Tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis

715

Constituit laudemque tuo quaesiuit honore."

Dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus

Ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegro

Absumptus Cannis stabat Seruilius ore.

Appellare uiros erat ardor et addere uerba,

720

Sed raptabat amor priscos cognoscere manes.

Nunc meritum saeua Brutum immortale securi

Nomen, nunc superos aequantem laude Camillum,

Nunc auro Curium non umquam cernit amicum.

Ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit:

725

"Hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portae

Deiecit uisus orbus, tulit ille ruentem

Thybridis in ripas regem solusque reuulso

Pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.

Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello

730

Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille

Aequoreis uictor cum classe Lutatius aruis.

Si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram:

Illa est (cerne procul) cui frons nec morte remissa

Irarum seruat rabiem. si iungere cordi est

735

Colloquium, sine gustato det sanguine uocem."

Atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,

Sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:

"Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis?

Aut haec Sicania pepigisti captus in ora?

740

Bella tuus toto natus contra omnia pacta

Exercet Latio et perruptis molibus Alpes

Eluctatus adest, feruet gens Itala Marte

Barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes."

Post quae Poenus ait: "decimum modo coeperat annum

745

Excessisse puer, nostro cum bella Latinis

Concepit iussu, licitum nec fallere diuos

Iuratos patri. quod si Laurentia uastat

Nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,

O pietas, o sancta fides, o uera propago!

750

Atque utinam amissum reparet decus!" inde citato

Celsus abit gressu, maiorque recessit imago.

Exin designat uates, qui iura sub armis

Poscenti dederint populo primique petitas

Miscuerint Italis Piraeo litore leges.

755

Laetatur spectatque uirum insatiabilis ora

Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos

Admoneat turbae innumerae: "quot milia toto

Credis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,

Descendisse Erebo? nullo non tempore abundans

760

Vmbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci

Agmina mole Charon et sufficit improba puppis."

Post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:

"Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omni

Cursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque,

765

Qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphaten

Astrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo."

Incipit Aeneades: "Libyci certissima proles

Hammonis, quando exsuperat tua gloria cunctos

Indubitata duces similique cupidine rerum

770

Pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum

Ad decus et summas laudum perduxerit arces."

Ille sub haec: "turpis lenti sollertia Martis.

Audendo bella expedias. pigra extulit astris

Haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi

775

Praecipita tempus. mors atra impendet agenti."

Haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,

Diues apud superos, sed mors aequarat egenis.

Atque hic Elysio tendentem limite cernens

Effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat

780

Purpurea effusos per colla nitentia crines:

"Dic," ait "hic quinam, uirgo? nam luce refulget

Praecipua frons sacra uiro, multaeque sequuntur

Mirantes animae et laeto clamore frequentant.

Qui uultus! quem, si Stygia non esset in umbra,

785

Dixissem facile esse deum." "non falleris;" inquit

Docta comes Triuiae "meruit deus esse uideri,

Et fuit in tanto non paruum pectore numen.

Carmine complexus terram, mare, sidera, manes

Et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.

790

Atque haec cuncta, prius quam cerneret, ordine terris

Prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam."

Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram

"Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem

Hic caneret uates, quanto maiora futuros

795

Facta eadem intrarent hoc" inquit "teste nepotes!

Felix Aeacide, cui tali contigit ore

Gentibus ostendi! creuit tua carmine uirtus."

Sed, quae tanta adeo gratantum turba, requirens,

Heroum effigies maioresque accipit umbras

800

Ire uiro. stupet Aeacide, stupet Hectore magno

Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris ora

Miratur, geminos aspectat laetus Atridas

Iamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.

Victuram hinc cernit Ledaei Castoris umbram;

805

Alternam lucem peragebat in aethere Pollux.

Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.

Nam uirgo admonuit tempus cognoscere manes

Femineos, ne cunctantem lux alma uocaret.

"Felix haec" inquit "Veneris nurus ordine longo

810

Troiugenas iunxit sociata prole Latinis.

Vis et Martigenae thalamos spectare Quirini?

Hersiliam cerne; hirsutos cum sperneret olim

Gens uicina procos, pastori rapta marito

Intrauitque casae culmique e stramine fultum

815

Pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis.

Aspice Carmentis gressus. Euandria mater

Haec fuit et nostros tetigit praesaga labores.

Vis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae

Augurio ualuit mentis uenturaque dixit

820

Regna uiro et dextros agnouit in alite diuos.

Ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti

Fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.

Non datur, heu, tibi, Roma (nec est, quod malle deceret)

Hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,

825

Cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,

Tristia defensi ferro monumenta pudoris,

Et patriam laudat miserando in uulnere dextram.

Illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,

Nondum passa marem, quales optabit habere

830

Quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus"

Cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,

Quae poenae causa et qui sint in crimine manes.

Tum uirgo: "patrios fregit quae curribus artus

Et stetit adductis super ora trementia frenis,

835

Tullia non ullos satis exhaustura labores

Ardenti Phlegethonte natat; fornacibus atris

Fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes

Egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.

Illa autem, quae tondetur praecordia rostro

840

Alitis (en quantum resonat plangentibus alis

Armiger ad pastus rediens Iouis!) hostibus arcem

Virgo, immane nefas, adamato prodidit auro

Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.

Iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur

845

Delicta) illatrat ieiunis faucibus Orthus,

Armenti quondam custos immanis Hiberi,

Et morsu petit et polluto euiscerat ungue.

Nec par poena tamen sceleri; sacraria Vestae

Polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.

850

Sed satis haec uidisse, satis." Mox deinde: "†uidentem

Nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas

In fine enumerasse paro et remeare tenebris.

Hic Marius; nec multa dies iam restat ituro

Aetheriam in lucem; ueniet tibi origine parua

855

In longum imperium consul. nec Sulla morari

Iussa potest, aut amne diu potare soporo.

Lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.

Imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,

Quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam

860

Exsistet, Sullae qui se uelit esse secundum.

Ille, hirta cui surrigitur coma fronte, decorum

Et gratum terris Magnus caput. ille, deum gens,

Stelligerum attollens apicem Troianus Iulo

Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa

865

Hac tandem erumpent, terraque marique mouebunt!

Heu miseri, quotiens toto pugnabitur orbe!

Nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor."

Tum iuuenis lacrimans: "restare haec ordine duro

Lamentor rebus Latiis. sed luce remota

870

Si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,

Perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis

Exuret ductor scelus, aut quae digna renatos

Ales in aeternum laniabit morsibus artus?"

"Ne metue!" exclamat uates. "non uita sequetur

875

Inuiolata uirum; patria non ossa quiescent.

Namque ubi fractus opum magnae certamine pugnae

Pertulerit uinci turpemque orare salutem,

Rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis,

Damnatusque doli, desertis coniuge fida

880

Et dulci nato linquet Carthaginis arces

Atque una profugus lustrabit caerula puppe.

Hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina uiset.

Pro! quanto leuius mortalibus aegra subire

Seruitia atque hiemes aestusque fugamque fretumque

885

Atque famem quam posse mori! post Itala bella

Assyrio famulus regi falsusque cupiti

Ausoniae motus dubio petet aequora uelo,

Donec Prusiacas delatus segniter oras

Altera seruitia imbelli patietur in aeuo

890

Et latebram munus regni. perstantibus inde

Aeneadis reddique sibi poscentibus hostem

Pocula furtiuo rapiet properata ueneno

Ac tandem terras longa formidine soluet."

Haec uates, Erebique cauis se rettulit umbris.

895

Tum laetus socios iuuenis portumque reuisit.

15

grandine ω Cm (Ep. 38)

sanguine edd. a r1