Turbato monstris Latio cladisque futurae
Signa per Ausoniam prodentibus irrita diuis,
Haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
Omina uenturae, consul traducere noctem
5
Exsomnis telumque manu uibrare per umbras
Ac modo segnitiae Paulum increpitare, modo acres
Exercere tubas nocturnaque classica uelle.
Nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
Erumpunt uallo fortuna urgente sinistra
10
Consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis
Vicinis raptanda Macae fudere uolucrem
Telorum nubem. ante omnes inuadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
Tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
15
Nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo
Auspicia incusante deum compesceret arma,
Ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
Arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
Quae tamen haud ualuit perituris milibus una
20
Plus donasse die. rediere in castra, gemente
Haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
Amenti cessura uiro frustraque suorum
Seruatas a caede animas. nam turbidus ira
Infensusque morae dilata ob proelia ductor
25
"Sicine, sic" inquit "grates pretiumque rependis,
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
Legibus atque urnae dira eripuere minanti?
Tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
Tradant arma iube aut pugnantum deripe dextris.
30
Sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
Vertere cum consul terga et remeare iuberet,
Ne morem et pugnae signum exspectate petendae.
Dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
Incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
35
Pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc
Ereptum reuocate diem." sic turbidus aegra
Pestifero pugnae castra incendebat amore.
At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,
Sed qualis stratis deleto milite campis
40
Post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro
Obuersante malo, ceu iam spe lucis adempta
Cum stupet exanimata parens natique tepentes
Nequiquam fouet extremis amplexibus artus,
"Per totiens" inquit "concussae moenia Romae
45
Perque has, nox Stygia quas iam circumuolat umbra,
Insontes animas, cladi parce obuius ire.
Dum transit diuum furor et consumitur ira
Fortunae, nouus Hannibalis, sat, nomina ferre
Si discit miles nec frigidus aspicit hostem.
50
Nonne uides, cum uicinis auditur in aruis,
Quam subitus linquat pallentia corpora sanguis,
Quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger,
Vt rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis
Culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
55
At quos Flaminius - sed dira auertite, diui!
Sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
Aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem
Haec olim uates et te praesaga tuosque
Vulgauit terris proauorum aetate furores.
60
Iamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram
Fata cano uates: sistis ni crastina signa,
Firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae
Sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur,
Sed te, si perstas, insignes consule campi."
65
Haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus ortae.
Necnon et noctem sceleratus polluit error.
Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
Seruitium Satricus, mox inter praemia regi
Autololum dono datus ob uirtutis honorem.
70
Huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti
Matris in uberibus nati, Mancinus et una
Nomine Rhoeteo Solymus. nam Dardana origo
Et Phrygio genus a proauo, qui sceptra secutus
Aeneae claram muris fundauerat urbem
75
Ex sese dictam Solymon. celebrata colonis
Mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.
At tum barbaricis Satricus cum rege cateruis
Aduectus, quo non spretum, si posceret usus,
Noscere Gaetulis Latias interprete uoces,
80
Postquam posse datum Paeligna reuisere tecta
Et patrium sperare larem, ad conamina noctem
Aduocat ac furtim castris euadit iniquis.
Sed fuga nuda uiri. sumpto nam prodere coepta
Vitabat clipeo et dextra remeabat inermi.
85
Exuuias igitur prostrataque corpora campo
Lustrat et exutis Mancini cingitur armis.
Iamque metus leuior. uerum, cui dempta ferebat
Exsangui spolia et cuius nudauerat artus,
Natus erat, paulo ante Mace prostratus ab hoste.
90
Ecce sub aduentum noctis primumque soporem
Alter natorum, Solymus, uestigia uallo
Ausonio uigil extulerat, dum sorte uicissim
Alternat portae excubias, fratrisque petebat
Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
95
Furtiua cupiens miserum componere terra.
Nec longum celerarat iter, cum tendere in armis
Aggere Sidonio uenientem conspicit hostem,
Quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
Aetoli condit membra occultata Thoantis.
100
Inde, ubi nulla sequi propius pone arma uirumque
Incomitata uidet uestigia ferre per umbras,
Prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
In terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum
Satricus esse manum et Sidonia uulnera credens
105
Auctorem caeci trepidus circumspicit ictus.
Verum ubi uictorem iuuenili robore cursus
Attulit et notis fulsit lux tristis ab armis
Fraternusque procul luna prodente retexit
Ante oculos sese et radiauit comminus umbo,
110
Exclamat iuuenis subita flammatus ab ira:
"Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles
Nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem
Pergameo indignum Solymo, si euadere detur
Huic nostras impune manus. tu nobile gestes
115
Germani spolium ante oculos referasque superba
Me spirante domus Paelignae perfidus arma?
Haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus
Dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro."
Talia uociferans stricto mucrone ruebat.
120
Ast illi iam tela manu iamque arma fluebant
Audita patria natisque et coniuge et armis,
Ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
Tum uox semanimi miseranda effunditur ore:
"Parce, precor, dextrae, non ut mihi uita supersit
125
(Quippe nefas hac uelle frui), sed sanguine nostro
Ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
Captiuus, patrias nunc primum aduectus in oras,
Ille ego sum Satricus, Solymi genus. haud tua, nate,
Fraus ulla est. iaceres in me cum feruidus hastam,
130
Poenus eram. uerum castris elapsus acerbis
Ad uos et carae properabam coniugis ora.
Hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis
Haec fratris tumulis arma excusata reporta.
Curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
135
Ductori monitus Paulo: producere bellum
Nitatur Poenoque neget certamina Martis.
Augurio exsultat diuum immensamque propinqua
Stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem
Varronem; namque hunc fama est impellere signa.
140
Sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine uitae
Solamen, cauisse meis. nunc ultima, nate,
Inuento simul atque amisso redde parenti
Oscula." sic fatus galeam exuit atque rigentis
Inuadit nati tremebundis colla lacertis,
145
Attonitoque timens uerbis sanare pudorem
Vulneris impressi et telum excusare laborat:
"Quis testis nostris, quis conscius affuit actis?
Non nox errorem nigranti condidit umbra?
Cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus.
150
Absoluo pater ipse manum, atque in fine laborum
Hac condas oculos dextra, precor." at miser imo
Pectore suspirans iuuenis non uerba uicesque
Alloquio uocemue refert, sed sanguinis atri
Sistere festinat cursum laceroque ligare
155
Ocius illacrimans altum uelamine uulnus.
Tandem inter gemitus miserae erupere querelae:
"Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit
In patriam? sic te nato natumque parenti
Impia restituit? felix o terque quaterque
160
Frater, cui fatis genitorem agnoscere ademptum.
Ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem
Vulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset
Solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses
Infausti generis. uerum linquetur iniquis
165
Non ultra superis nostros celare labores."
Haec dum amens queritur, iam deficiente cruore
In uacuas senior uitam disperserat auras.
Tum iuuenis maestum attollens ad sidera uultum
"Pollutae dextrae et facti Titania testis
170
Infandi, quae nocturno mea lumine tela
Derigis in patrium corpus, non amplius" inquit
"His oculis et damnato uiolabere uisu."
Haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum
Sustentans uulnus mananti sanguine signat
175
In clipeo mandata patris FVGE PROELIA VARRO,
Ac summi tegimen suspendit cuspide teli
Defletumque super prosternit membra parentem.
Talia uenturae mittebant omina pugnae
Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris
180
Conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo.
Ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
Excibant de more suos, Poenisque redibat,
Qualis nulla dies omni surrexerit aeuo.
"Non uerborum" inquit "stimulantum" Poenus "egetis,
185
Herculeis iter a metis ad Iapygis agros
Vincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
Concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausonidum Eridanus captiuo defluit alueo.
Strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
190
Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent
Ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
Clarior his titulis plusque allatura cruoris
Lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
Bellandi merces sit gloria; cetera uobis
195
Vincantur. quicquid diti deuexit Hibero,
Quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
Quin etiam Libyco si quid de litore raptum
Condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
Ferte domos, quod dextra dabit. nil ductor honoris
200
Ex opibus posco. raptor per saecula longa
Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
Qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
Seu Laurens tibi Sigeo sulcata colono
Arridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
205
Rura magis centum Cereri fruticantia culmis,
Electos optare dabo inter praemia campos.
Addam etiam, flaua Thybris quas irrigat unda,
Captiuis late gregibus depascere ripas.
Qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
210
Signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam
Attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
Neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
Ad muros statis Romae. licet auia longe
Vrbs agat et nostro procul a certamine distet,
215
Hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia, miles,
Nulla uoco; ex acie tende in Capitolia cursum."
Haec memorat. tum propulso munimine ualli
Fossarum rapuere moras, aciemque locorum
Consilio curuis accommodat ordine ripis.
220
Barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu
Bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
Et Massylae acies et ferro uiuere laetum
Vulgus Adyrmachidae, pariter gens accola Nili
225
Corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo.
Quis positum agminibus caput imperiumque Nealces.
At parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas,
Mago regit. subiere leues, quos horrida misit
230
Pyrene, populi uarioque auxere tumultu
Lumineum latus. effulget caetrata iuuentus,
Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco
Ac torto miscens Baliaris proelia plumbo
Baetigenaeque uiri. celsus media ipse coercet
235
Agmina, quae patrio firmauit milite quaeque
Celtarum Eridano perfusis saepe cateruis.
Sed qua se fluuius retro labentibus undis
Eripit et nullo cuneos munimine uallat,
Turritas moles ac propugnacula dorso
240
Belua nigranti gestans ceu mobilis agger
Nutat et erectos attollit ad aethera muros.
Cetera iam Numidis circumuolitare uagosque
Ferre datur cursus et toto feruere campo.
Dum Libys incenso dispensat milite uires
245
Hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget
Factis quemque suis et se cognoscere iactat,
Qua dextra ueniant stridentis sibila teli,
Promittitque uiris nulli se defore testem,
Iam Varro exacta uallo legione mouebat
250
Cladum principia, ac pallenti laetus in unda
Laxabat sedem uenturis portitor umbris.
Stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
Ire notae clipeo, defixique omine torpent.
Iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
255
Corpora in amplexu, natusque in pectore patris
Imposita uulnus dextra letale tegebat.
Effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
Fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
Augurium et similes defuncto in corpore uultus.
260
Ocius erroris culpam deflendaque facta
Ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
Ille ardens animi "ferte haec" ait "omina Paulo.
Namque illum, cui femineo stant corde timores,
Mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
265
Cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
Signauit moriens sceleratum sanguine carmen."
Tum minitans propere describit munera pugnae,
Quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
Temperat, hac sese Marso cum milite cumque
270
Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
At campi medio (namque hac in parte uidebat
Stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
Arma et Picentes Vmbrosque inferre iubetur.
Cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
275
His super insidias contra Nomadumque uolucrem
Scipiadae datur ire manum, quaque arte dolisque
Scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
Discursu mixtoque simul calefacta per ora
280
Cornipedum hinnitu et multum crepitantibus armis
Errabat caecum turbata per agmina murmur.
Sic, ubi prima mouent pelago certamina uenti,
Inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas
Parturit unda freti fundoque emota minaces
285
Exspirat per saxa sonos atque acta cauernis
Torquet anhelantem spumanti uertice pontum.
Nec uero fati tam saeuo in turbine solum
Terrarum fuit ille labor. discordia demens
Intrauit caelo superosque ad bella coegit.
290
Hinc Mauors, hinc Gradiuum comitatus Apollo
Et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens
Hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti
Amphitryoniades, pariter ueneranda Cybele
Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus
295
Alternusque animae mutato Castore Pollux.
Contra cincta latus ferro Saturnia Iuno
Et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
Ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon
Multaque praeterea diuorum turba minorum.
300
Quorum ubi mole simul uenientum et gressibus alma
Intremuit tellus, pars impleuere propinquos
Diuisi montes, pars sedem nube sub alta
Ceperunt: uacuo descensum ad proelia caelo.
Tollitur immensus deserta ad sidera clamor,
305
Phlegraeis quantas effudit ad aethera uoces
Terrigena in campis exercitus, aut sator aeui
Quanta Cyclopas noua fulmina uoce poposcit
Iuppiter, exstructis uidit cum montibus ire
Magnanimos raptum caelestia regna gigantas.
310
Nec uero prima in tantis concursibus hasta
Vlla fuit. stridens nimbus certante furore
Telorum simul effusus, cupidaeque cruoris
Hinc atque hinc animae gemina cecidere procella.
Ac prius insanus dextra quam ducitur ensis,
315
Bellantum pars magna iacet. super ipsa suorum
Corpora consistunt auidi calcantque gementes.
Nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu
Auertiue potest pubes, aut ordine pelli
Fixa suo Sarrana manus, quam uellere sede
320
Si coeptet Calpen impacto gurgite pontus.
Amisere ictus spatium, nec morte peracta
Artatis cecidisse licet. galea horrida flictu
Aduersae ardescit galeae, clipeusque fatiscit
Impulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
325
Pes pede uirque uiro teritur, tellusque uideri
Sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens
Abstulit ingestis nox densa sub aethere telis.
Quis astare loco dederat Fortuna secundo,
Contorum longo et procerae cuspidis ictu,
330
Ceu primas agitent acies, certamina miscent.
At quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
Missilibus certant pugnas aequare priorum.
Vltra clamor agit bellum, milesque cupiti
Martis inops saeuis impellit uocibus hostem.
335
Non ullum defit teli genus. hi sude pugnas,
Hi pinu flagrante cient, hi pondere pili,
At saxis fundaque alius iaculoque uolucri.
Interdum stridens per nubila fertur harundo,
Interdumque ipsis metuenda falarica muris.
340
Speramusne, deae, quarum mihi sacra coluntur,
Mortali totum hunc aperire in saecula uoce
Posse diem? tantumne datis confidere linguae,
Vt Cannas uno ore sonem? si gloria uobis
Nostra placet neque uos magnis auertitis ausis,
345
Huc omnes cantus Phoebumque uocate parentem.
Verum utinam posthac animo, Romane, secunda,
Quanto tunc aduersa, feras! sitque hactenus, oro,
Nec libeat temptare deis, an Troia proles
Par bellum tolerare queat. tuque anxia fati
350
Pone, precor, lacrimas et adora uulnera laudes
Perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma,
Nullo maior eris. mox sic labere secundis,
Vt sola cladum tuearis nomina fama.
Iamque inter uarias Fortuna utrimque uirorum
355
Alternata uices incerto eluserat iras
Euentu, mediaque diu pendente per ambas
Spe gentes paribus Mauors flagrabat in armis,
Mitia ceu uirides agitant cum flamina culmos,
Necdum maturas impellit uentus aristas,
360
Huc atque huc it summa seges nutansque uicissim
Alterno lente motu incuruata nitescit.
Tandem barbaricis perfractam uiribus acri
Dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
Laxati cunei, perque interualla citatus
365
Irrupit trepidis hostis. tum turbine nigro
Sanguinis exundat torrens, nullumque sub una
Cuspide procumbit corpus. dum uulnera tergo
Bellator timet Ausonius, per pectora saeuas
Exceptat mortes et leto dedecus arcet.
370
Stabat cum primis mediae certamine pugnae
Aspera semper amans et par cuicumque periclo
Scaeuola, nec tanta uitam iam strage uolebat,
Sed dignum proauo letum et sub nomine mortem.
Is postquam frangi res atque augescere uidit
375
Exitium, "breuis hoc uitae, quodcumque relictum,
Extendamus;" ait "nam uirtus futile nomen,
Ni decori sat sint pariendo tempora leti."
Dixit et in medios, qua dextera concita Poeni
Limitem agit, uasto conixus turbine fertur.
380
Hic exsultantem Caralim atque erepta uolentem
Induere excelso caesi gestamina trunco
Ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira.
Voluitur ille ruens atque arua hostilia morsu
Appetit et mortis premit in tellure dolores.
385
Nec Gabaris Sicchaeque uirum tenuere furentem
Concordi uirtute manus; sed perdidit acer,
Dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram;
At Siccha auxilium magno turbante dolore
Dum temere accelerat, calcato improuidus ense
390
Succidit ac nudae sero uestigia plantae
Damnauit dextraque iacet morientis amici.
Tandem conuertit fatalia tela Nealcae
Fulminei gliscens iuuenis furor. exsilit ardens
Nomine tam claro stimulante ad praemia caedis
395
Tum silicem scopulo auulsum, quem montibus altis
Detulerat torrens, raptum contorquet in ora
Turbidus. incusso crepuerunt pondere malae,
Ablatusque uiro uultus. concreta cruento
Per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
400
Orbibus elisis et trunca lumina fronte.
Sternitur unanimo Marius succurrere Capro
Conatus metuensque uiro superesse cadenti.
Lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus
Paupertas; sacro iuuenes Praeneste creati
405
Miscuerant studia et iuncta tellure serebant.
Velle ac nolle ambobus idem sociataque toto
Mens aeuo ac paruis diues concordia rebus.
Occubuere simul, uotisque ex omnibus unum
Id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem.
410
Arma fuere decus uictori bina Symaetho.
Sed longum tanto laetari munere casus
Haud licitum Poenis. aderat terrore minaci
Scipio conuersae miseratus terga cohortis
Et cuncti fons Varro mali flauusque comarum
415
Curio et a primo descendens consule Brutus.
Atque his fulta uiris acies repararet ademptum
Mole noua campum, subito ni turbine Poenus
Agmina frenasset iam procurrentia ductor.
Isque ut Varronem procul inter proelia uidit
420
Et iuxta sagulo circumuolitare rubenti
Lictorem: "nosco pompam atque insignia nosco.
Flaminius modo talis" ait. tum feruidus acrem
Ingentis clipei tonitru praenuntiat iram.
Heu miser! aequari potuisti funere Paulo,
425
Si tibi non ira superum tunc esset ademptum
Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere,
Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem!
Nam rapido subitam portans in morte salutem
Procursu incepta in sese discrimina uertit
430
Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus opimae
Caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste
Proelia et erepti Ticina ad flumina patris
Exigere oblato tandem certamine poenas.
Stabant educti diuersis orbis in oris,
435
Quantos non alias uidit concurrere tellus,
Marte uiri dextraque pares, sed cetera ductor
Anteibat Latius, melior pietate fideque.
Desiluere caua turbati ad proelia nube
Mauors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno,
440
Aduentuque deum intrepidis ductoribus ambae
Contremuere acies. ater, qua pectora flectit
Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore
Sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis.
Fulgent sanguinei, geminum uibrare cometen
445
Vt credas, oculi, summaque in casside largus
Vndantes uoluit flammas ad sidera uertex.
At Mauors moto proturbans aera telo
Et clipeo campum inuoluens Aetnaea Cyclopum
Munere fundentem loricam incendia gestat
450
Ac pulsat fulua consurgens aethera crista.
Ductores pugnae intenti, quantumque uicissim
Auderent, propius mensi, tamen arma ferentes
Sensere aduenisse deos et laetus uterque
Spectari superis addebant mentibus iras.
455
Iamque ictu ualido libratam a pectore Poeni
Pallas in obliquum dextra detorserat hastam,
Et Gradiuus opem diuae portare ferocis
Exemplo doctus porgebat protinus ensem
Aetnaeum in pugnas iuueni ac maiora iubebat.
460
Tum Virgo ignescens penitus uiolenta repente
Suffudit flammis ora atque obliqua retorquens
Lumina turbato superauit Gorgona uultu.
Erexere omnes immania membra chelydri
Aegide commota, primique furoris ad ictus
465
Rettulit ipse pedem sensim a certamine Mauors.
Hic dea conuulsam rapido conamine partem
Vicini montis scopulisque horrentia saxa
In Martem furibunda iacit, longeque relatos
Expauit sonitus tremefacto litore Sason.
470
At non haec superum fallebant proelia regem.
Demittit propere succinctam nubibus Irim,
Quae nimios frenet motus, ac talia fatur:
"I, dea, et Oenotris uelox allabere terris
Germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras
475
Nec speret fixas Parcarum uertere leges.
Dic etiam: ni desistis (nam uirus et aestus
Flammiferae noui mentis) nec colligis iram,
Aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces."
Quae postquam accepit dubitans Tritonia uirgo
480
Nec sat certa diu, patriis an cederet armis,
"Absistemus" ait "campo. sed Pallade pulsa
Num fata auertet caeloque arcebit ab alto
Cernere Gargani feruentia caedibus arua?"
Haec effata caua Poenum in certamina nube
485
Sublatum diuersa tulit terrasque reliquit.
At Gradiuus atrox remeantis in aethera diuae
Abscessu reuocat mentes fusosque per aequor
Ipse manu magna nebulam circumdatus acri
Restituit pugnae. conuertunt signa nouamque
490
Instaurant Itali uersa formidine caedem,
Cum uentis positus custos, cui flamina carcer
Imperio compressa tenet caelumque ruentes
Eurique et Boreae parent Corique Notique,
Iunonis precibus promissa haud parua ferentis
495
Regnantem Aetolis Vulturnum in proelia campis
Effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor.
Qui se postquam Aetnae mersit candente barathro
Concepitque ignes et flammea protulit ora,
Euolat horrendo stridore ac Daunia regna
500
Perflat agens caecam glomerato puluere nubem.
Eripuere oculos aurae uocemque manusque
Vertice harenoso candentes, flebile dictu
Torquet in ora globos Italum et bellare maniplis
Iussa laetatur rabie. tum mole ruinae
505
Sternuntur tellure et miles et arma tubaeque,
Atque omnis retro flatu occursante refertur
Lancea et in tergum Rutulis cadit irritus ictus.
Atque idem flatus Poenorum tela secundant,
Et uelut ammento contorta hastilia turbo
510
Adiuuat ac Tyrias impellit stridulus hastas.
Tum denso fauces praeclusus puluere miles
Ignauam mortem compresso maeret hiatu.
Ipse caput flauum caligine conditus atra
Vulturnus multaque comam perfusus harena
515
Nunc uersos agit a tergo stridentibus alis,
Nunc mediam in frontem ueniens clamante procella
Obuius arma quatit patuloque insibilat ore,
Interdum intentos pugnae et iamiamque ferentes
Hostili iugulo ferrum conamine et ictu
520
Auertit dextramque ipso de uulnere uellit.
Nec satis Ausonias passim foedare cohortes:
In Martem uomit immixtas mugitibus auras
Bisque dei summas uibrauit turbine cristas.
Quae dum Romuleis exercet proelia turmis
525
Aeolius furor et Martem succendit in iras,
Affatur Virgo socia Iunone parentem:
"Quantos Gradiuus fluctus in Punica castra,
Respice, agit quantisque furens se caedibus implet!
Nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim?
530
Quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore regnet
Roma et Palladio sedes hac urbe locarim)
Non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae
Hannibalem Libyae pelli florentibus annis
Vita atque exstingui primordia tanta negabam."
535
Excipit hinc Iuno longique laboris ab ira
"Immo," ait "ut noscant gentes, immania quantum
Regna Iouis ualeant cunctisque potentia quantum
Antistet, coniunx, superis tua, disice telo
Flagranti (nil oramus) Carthaginis arces
540
Sidoniamque aciem uasto telluris hiatu
Tartareis immerge uadis aut obrue ponto."
Contra quae miti respondet Iuppiter ore:
"Certatis fatis et spes extenditis aegras.
Ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
545
Contundet iuuenis Tyrios ac nomina gentis
Induet et Libycam feret in Capitolia laurum.
At cui tu, coniunx, cui das animosque decusque,
(Fata cano) auertet populis Laurentibus arma.
Nec longe cladis metae. uenit hora diesque,
550
Qua nullas umquam transisse optauerit Alpes."
Sic ait atque Irim propere demittit Olympo,
Quae reuocet Martem iubeatque abscedere pugna.
Nec uetitis luctatus abit Gradiuus in altas
Cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque
555
Vulneraque et sanguis et clamor et arma iuuarent.
Vt patuit liber superum certamine tandem
Laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo
Poenus, quo sensim caelestia fugerat arma,
Magna uoce trahens equitemque uirosque feraeque
560
Turrigerae molem tormentorumque labores.
Atque ubi turbantem leuiores ense cateruas
Agnouit iuuenem scintillauitque cruentis
Ira genis, "quaenam Furiae quisue egit in hostem,
En, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis
565
Auderes?" inquit. "genitor tibi natus ab armis
Ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras
Sit satis euasisse manus." atque inde superbis
Hasta comes dictis murali turbine pectus
Transforat et uoces uenturas occupat ictu.
570
Nec ferro saeuire sat est. appellitur atra
Mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
Nam praeuectus equo moderantem cuspide Lucas
Maurum in bella boues stimulis maioribus ire
Ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum.
575
Immane stridens agitur crebroque coacta
Vulnere bellatrix properos fert belua gressus.
Liuenti dorso turris flammaque uirisque
Et iaculis armata sedet. procul aspera grando
Saxorum super arma ruit, passimque uolanti
580
Celsus telorum fundit Libys aggere nimbum.
Stat niueis longum stipata per agmina uallum
Dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta
Fulget ab incuruo derecta cacumine cuspis.
Hic inter trepidos rerum per membra, per arma
585
Exigit Vfentis sceleratum belua dentem
Clamantemque ferens calcata per agmina portat.
Nec leuius Tadio letum: qua tegmine thorax
Multiplicis lini claudit latus, improba sensim
Corpore non laeso penetrarunt spicula dentis
590
Et sublime uirum clipeo resonante tulerunt.
Haud excussa noui uirtus terrore pericli.
Vtitur ad laudem casu geminumque citato
Vicinus fronti lumen transuerberat ense.
Exstimulata graui sese fera tollit ad auras
595
Vulnere et erectis excussam cruribus alte
Pone iacit uoluens reflexo pondere turrim.
Arma uirique simul spoliataque belua uisu
Sternuntur subita, miserandum, mixta ruina.
Spargi flagrantes contra bellantia monstra
600
Dardanius taedas ductor iubet et facis atrae,
Quos fera circumfert, compleri sulphure muros.
Nec iusso mora. collectis fumantia lucent
Terga elephantorum flammis, pastusque sonoro
Ignis edax uento per propugnacula fertur.
605
Non aliter, Pindo Rhodopeue incendia pastor
Cum iacit et siluis spatiatur feruida pestis
Frondosi ignescunt scopuli subitoque per alta
Collucet iuga dissultans Vulcanius ardor.
It fera candenti torrente bitumine corpus
610
Amens et laxo diducit limite turmas.
Nec cuiquam uirtus propiora capessere bella:
Longinquis audent iaculis et harundinis ictu.
Vritur impatiens et magni corporis aestu
Huc atque huc iactas accendit belua flammas,
615
Donec uicini tandem se fluminis undis
Praecipitem dedit et tenui decepta liquore
Stagnantis per plana uadi tulit incita longis
Exstantem ripis flammam. tum denique sese
Gurgitis immersit molem capiente profundo.
620
At qua pugna datur necdum Maurusia pestis
Igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes
Nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
Eminus incessunt, ut qui castella per altos
Oppugnat munita locos atque assidet arces.
625
Ausus digna uiro, fortuna digna secunda,
Extulerat dextram atque aduersum comminus ensem
Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum
Feruorem effundens monstri manus abstulit acri
Implicitum nexu diroque ligamine torsit
630
Et superas alte miserum iaculata per auras
Telluri elisis afflixit, flebile, membris.
Has inter clades uiso Varrone sub armis
Increpitans Paulus "quin imus comminus" inquit
"Ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis
635
Staturum ante tuos currus promisimus urbi?
Heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris!
Haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
Quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis." dum talia Paulus,
640
Vrget praecipites Libys atque in terga ruentum
Ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
Pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
Acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostes.
Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
645
Auia diducto, conuertit Varro manuque
Cornipedem inflectens "das," inquit "patria, poenas,
Quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
Quaenam autem mentis uel quae discordia fati?
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
650
Iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
Nescio qui deus et meme ad grauiora reseruat.
Viuamne et fractos sparsosque cruore meorum
Hos referam populo fasces atque ora per urbes
Iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
655
Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?"
Plura indignantem telis propioribus hostes
Egere et sonipes rapuit laxatus habenas.