Interea trepidis Fabius spes unica rebus.
Ille quidem socios atque aegram uulnere praeceps
Ausoniam armabat uiridique ad dura laborum
Bellator senio iam castra mouebat in hostem,
5
Sed mens humana maior non tela nec enses
Nec fortes spectabat equos. tot milia contra
Poenorum inuictumque ducem, tot in agmina solus
Ibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat.
Ac ni sacra seni uis impressumque fuisset
10
Sistere cunctando Fortunam aduersa fouentem,
Vltima Dardanii transisset nominis aetas.
Ille modum superis in Punica castra fauoris
Addidit et Libyae finem inter prospera bella
Vincendi statuit, tumefactum cladibus ille
15
Hesperiis lento Poenum moderamine lusit.
Summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae
Et fluxas Latii res maiorumque labores,
Qui Carmentis opes et regna Euandria seruas,
Surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.
20
At Libyae ductor, postquam noua nomina lecto
Dictatore uigent, raptim mutata Latinis
Imperia haud frustra reputans cognoscere auebat,
Quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessis
Ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
25
Hannibali putet esse parem. feruore carentes
Angebant anni fraudique inaperta senectus.
Ocius accitum captiuo ex agmine poscit
Progeniem ritusque ducis dextraeque labores.
Cilnius Arreti Tyrrhenis ortus in oris
30
Clarum nomen erat, sed laeua adduxerat hora
Ticini iuuenem ripis, fususque ruentis
Vulnere equi Libycis praebebat colla catenis.
Hic ardens extrema malis et rumpere uitam
"Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchi
35
In manibus consulta" inquit; "Tirynthia gens est.
Quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
Terrarum imperium Carthaginis arce uideres.
Non ego te longa serie per singula ducam.
Hoc sat erit; nosces Fabios certamine ab uno:
40
Veientum populi uiolata pace negabant
Acceptare iugum, ac uicino Marte furebat
Ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
Dilectus uetiti, priuataque castra penates
Herculei impleuere. domo, mirabile, ab una
45
Patricius iunctis exercitus ibat in armis.
Ter centum exsiluere duces. quocumque liberet
Vno non pauidus rexisses bella magistro.
Sed dirum egressis omen: Scelerata minaci
Stridentis sonitu tremuerunt limina portae,
50
Maximaque Herculei mugiuit numinis ara.
Inuasere hostem, numerarique aspera uirtus
Haud est passa uiros et plures milite caedes.
Saepe globo densi, saepe et per deuia passim
Dispersi subiere uices, meritique labore
55
Aequato nulli quisquam uirtute secundus,
Ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
Spes heu fallaces oblitaque corda caducum,
Mortali quodcumque datur! grex ille uirorum,
Qui Fabia gente incolumi deforme putabat
60
Publica bella geri, pariter cecidere deorum
Inuidia subitis circumuenientibus armis.
Nec tamen occisos est cur laetere; supersunt,
Quot tibi sit Libyaeque satis; certauerit unus
Ter centum dextris. tam uiuida membra laborque
65
Prouidus et cauta sollertia tecta quiete.
Nec uero calidi nunc tu cui sanguinis aetas
Foderis in pugna uelocius ilia planta
Bellatoris equi frenisque momorderis ora."
Quem cernens auidum leti post talia Poenus
70
"Nequiquam nostras, demens," ait "elicis iras
Et captiua paras moriendo euadere uincla.
Viuendum est. arta seruentur colla catena."
Haec iuuenis diuisque tumens ausisque secundis.
At patres Latiasque nurus raptabat ad aras
75
Cura deum. maesto suffusae lumina uultu
Femineus matres graditur chorus; ordine longo
Iunoni pallam conceptaque uota dicabant:
"Huc ades, o regina deum, gens casta precamur
Et ferimus, digno quaecumque est nomine, turba
80
Ausonidum pulchrumque et, acu et subtemine fuluo
Quod nostrae neuere manus, uenerabile donum.
Ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diua,
Interea uelamen erit. si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
85
Pressa tibi uaria fulgebit gemma corona."
Necnon et proprio uenerantur Pallada dono
Phoebumque armigerumque deum primamque Dionen.
Tanta adeo, cum res trepidae, reuerentia diuum
Nascitur; at rarae fumant felicibus arae.
90
Dum Roma antiquos templis indicit honores,
Iam Fabius cauto procedens agmine et arte
Bellandi lento similis praecluserat omnes
Fortunaeque hostique uias. discedere signis
Haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra
95
Imperii, Romane, caput, parere docebat.
Verum ubi prima satis conspecta in montibus altis
Signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
Arrectae spes Sidoniae, feruetque secundis
Fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur
100
Quod nondum steterint acies, mora. "pergite," clamat
"Ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
Pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
Tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
Quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis
105
Hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
En, ubi nunc Gracchi atque ubi sunt nunc fulmina gentis
Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
Dimisere fugam, quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit; profugus nunc errat uterque
110
Nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
Est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
Creuerit et titulis libeat cur figere nostris
Crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
Huic annos Fabio gladius ualet? et tamen audet.
115
Audeat! haud ultra faxo spectetur in armis."
Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
Ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem,
Nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
Fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae,
120
Vt Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis
Arma tulit clipeo amplexus terramque polumque
Maternumque fretum totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum spectator et alti
Celsus colle iugi domat exsultantia corda
125
Infractasque minas dilato Marte fatigat
Sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
Munitis pastor stabulis per ouilia clausum
Impauidus somni seruat pecus; effera saeuit
Atque impasta truces ululatus turba luporum
130
Exercet morsuque quatit restantia claustra.
Irritus incepti mouet inde atque Apula tardo
Arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
Conditus occulta, si praecipitare sequentem
Atque inopinata detur circumdare fraude,
135
Nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
Furta uiae retroque abitum fictosque timores
Assimulat, tum castra citus deserta relicta
Ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem,
Qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
140
Cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.
Nulla uacant incepta dolis, simul omnia uersat
Miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
Sicut aquae splendor radiatus lampade solis
Dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans
145
Luminis et tremula laquearia uerberat umbra.
Iamque dolore furens ita secum immurmurat irae:
"Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
Nullane nunc Trebiae et Thrasymenni nomina? nulli
Lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
150
Sanguinea pontum turbasset decolor unda?
Inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo,
Vincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret
Discinxit ratione dolos fraudesque resoluit!"
Haec secum, medio somni cum bucina noctem
155
Diuideret iamque excubias sortitus iniquas
Tertius abrupta uigil iret ad arma quiete.
Vertit iter Daunique retro tellure relicta
Campanas remeat notus populator in oras.
Hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni
160
(Diues ea et numquam tellus mentita colono)
Addunt frugiferis inimica incendia ramis.
Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
Quamquam magna incepta uocent. memorabere, sacri
Largitor laticis, grauidae cui nectare uites
165
Nulli dant prelis nomen praeferre Falernis.
Massica sulcabat meliore Falernus in aeuo
Ensibus ignotis senior iuga. pampinus umbras
Nondum uuae uirides nudo texebat in aruo,
Pocula nec norant sucis mulcere Lyaei.
170
Fonte sitim et pura soliti defendere lympha.
Attulit hospitio pergentem ad litora Calpes
Extremumque diem pes dexter et hora Lyaeum,
Nec pigitum paruosque lares humilisque subire
Limina caelicolam tecti. cepere uolentem
175
Fumosi postes et ritu pauperis aeui
Ante focos mensae, laetus nec senserat hospes
Aduenisse deum, sed enim de more parentum
Grato cursabat studio instabatque senectae,
Donec opes festas puris nunc poma canistris
180
Composuit, nunc irriguis citus extulit hortis
Rorantes umore dapes. tum lacte fauisque
Distinxit dulces epulas nulloque cruore
Polluta castus mensa Cerealia dona
Attulit ac primum Vestae decerpsit honorem
185
Vndique et in mediam iecit libamina flammam.
Desse tuos latices hac sedulitate senili
Captus, Iacche, uetas. subito, mirabile dictu,
Fagina pampineo spumarunt pocula suco,
Pauperis hospitii pretium, uilisque rubenti
190
Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cauata
Dulcis odoratis umor sudauit ab uuis.
"En cape" Bacchus ait "nondum tibi nota, sed olim
Viticolae nomen peruulgatura Falerni
Munera" - et haud ultra latuit deus. inde nitentem
195
Lumine purpureo frontem cinxere corymbi
Et fusae per colla comae, dextraque pependit
Cantharus, ac uitis thyrso delapsa uirenti
Festas Nysaeo redimiuit palmite mensas.
Nec facilis laeto certasse, Falerne, sapori,
200
Postquam iterata tibi sunt pocula, iam pede risum,
Iam lingua titubante moues patrique Lyaeo
Tempora quassatus grates et praemia digna
Vix intellectis conaris reddere uerbis,
Donec composuit luctantia lumina Somnus,
205
Somnus, Bacche, tibi comes additus. hinc ubi primo
Vngula dispersit rores Phaethontia Phoebo
Vuiferis late florebat Massicus aruis
Miratus nemora et lucentes sole racemos.
It monti decus, atque ex illo tempore diues
210
Tmolus et ambrosiis Ariusia pocula sucis
Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.
Haec tum uasta dabat terrisque infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses
Ludificante ducem Fabio. iamque improba castris
215
Ausoniis uota et pugnandi praua libido
Gliscebat; proni decurrere monte parabant.
Da famae, da, Musa, uirum, cui uincere bina
Concessum castra et geminos domitare furores.
"Feruida si nobis corda abruptumque putassent
220
Ingenium patres et si clamoribus" inquit
"Turbari facilem mentem, non ultima rerum
Et deplorati mandassent Martis habenas.
Stat pensata diu belli sententia: uincam
Seruare inuitos urgentesque ultima fata.
225
Nulli per Fabium e uobis cecidisse licebit.
Si lucis piget et supremis esse cupido est
Nominis Ausonii taedetque in tempore tali
Nullum clade noua claraeque fragore ruinae
Insignem fecisse locum, reuocandus ab atris
230
Flaminius nobis est sedibus. ille ruendi
Iam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
An nondum praeceps uicinaque fata uidetis?
Vna, ut debellet, satis est uictoria Poeno.
State, uiri, exaudite ducem! cum optabile tempus
235
Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta
Aequentur factis. non est, mihi credite, non est
Arduus in pugnas ferri labor. una reclusis
Omnes iam portis in campum effuderit hora.
Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes
240
Iuppiter aspexit, magnum est, ex hoste reuerti.
Fortunae Libys incumbit flatuque secundo
Fidit agens puppim. dum desinat aura sinusque
Destituat tumidos subducto flamine uentus,
In rem cunctari fuerit. non ulla perenni
245
Amplexu Fortuna fouet. iam copia quanto
Artior, et nullo Tyriis certamine quantum
Detritum est famae! quin inter cetera nostra
Haud laude afuerit, modo qui - sed parcere dictis
Sit melius. iam uos acies et proelia et hostem
250
Poscitis? o maneat, superi, fiducia talis!
Interea exclusa maioris sorte pericli
Me solum, quaeso, toti me opponite bello."
His dictis fractus furor et rabida arma quierunt,
Vt, cum turbatis placidum caput extulit undis
255
Neptunus totumque uidet totoque uidetur
Regnator ponto, saeui fera murmura uenti
Dimittunt nullasque mouent in frontibus alas
Tum sensim infusa tranquilla per aequora pace
Languentes tacito lucent in litore fluctus.
260
Sensit cura sagax Poeni fraudisque ueneno
Aggreditur mentes. pauca atque haec ruris auiti
Iugera nec multis Fabius uertebat aratris;
Massicus uuiferis addebat nomina glebis.
Hinc pestem placitum moliri et spargere causas
265
In castra ambiguas. ferro flammisque pepercit
Suspectamque loco pacem dedit arte maligna,
Ceu clandestino traheretur foedere bellum.
Intellectus erat Fabio, Tyriosque uidebat
Dictator saeuire dolos; sed non uacat agri
270
Inuidiam gladios inter lituosque timere
Et dubia morsus famae depellere pugna,
Donec reptantem et nequiquam saepe trahentem
Huc illuc castra ac scrutantem proelia Poenum,
Qua nemorosa iuga et scopulosi uertice colles
275
Exsurgunt, clausit sparsa ad diuortia turma.
Hinc Laestrygoniae saxoso monte premebant
A tergo rupes, undosis squalida terris
Hinc Literna palus, nec ferri aut militis usum
Poscebat regio, saeptos sed fraude locorum
280
Arta fames poenas miserae exactura Sagunti
Vrgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
Cuncta per et terras et lati stagna profundi
Condiderat somnus, positoque labore dierum
Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
285
At non Sidonium curis flagrantia corda
Ductorem uigilesque metus haurire sinebant
Dona soporiferae noctis. nam membra cubili
Erigit et fului circumdat pelle leonis,
Qua superinstratos proiectus gramine campi
290
Presserat ante toros. tunc ad tentoria fratris
Fert gressus uicina citos. nec degener ille
Belligeri ritus taurino membra iacebat
Effultus tergo et mulcebat tristia somno.
Stat procul hasta uiri terrae defixa propinquae
295
Et dira e summa pendebat cuspide cassis;
At clipeus circa loricaque et ensis et arcus
Et telum Baliare simul tellure quiescunt.
Iuxta lecta manus, iuuenes in Marte probati,
Et sonipes strato carpebat gramina dorso.
300
Vt pepulere leuem intrantis uestigia somnum,
"Heus!" inquit pariterque manus ad tela ferebat,
"Quae te cura uigil fessum, germane, fatigat?"
Ac iam constiterat sociosque in caespite fusos
Incussa reuocat castrorum ad munera planta,
305
Cum Libyae ductor: "Fabius me noctibus aegris,
In curas Fabius nos excitat, illa senectus,
Heu fatis quae sola meis currentibus obstat.
Cernis, ut armata circumfundare corona,
Et uallet clausos collectus miles in orbem.
310
Verum age nunc, quoniam res artae, percipe porro,
Quae meditata mihi. latos correpta per agros
Armenta assueto belli de more sequuntur.
Cornibus arentes edicam innectere ramos
Sarmentique leuis fronti religare maniplos,
315
Admotus cum feruorem disperserit ignis,
Vt passim exsultent stimulante dolore iuuenci
Et uaga per colles ceruice incendia iactent.
Tum terrore nouo trepidus laxabit iniquas
Custos excubias maioraque nocte timebit.
320
Si cordi consulta (moras extrema recusant),
Accingamur" ait. gemino tentoria gressu
Inde petunt. ingens clipeo ceruice reposta
Inter equos interque uiros interque iacebat
Capta manu spolia et rorantia caede Maraxes
325
Ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens
Clamorem tum forte dabat dextraque tremente
Arma toro et notum quaerebat feruidus ensem.
Huic Mago, inuersa quatiens ut dispulit hasta
Bellantem somnum: "tenebris, fortissime ductor,
330
Iras compesce atque in lucem proelia differ.
Ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
Nunc nocte utendum est. arentes nectere frondes
Cornibus et latis accensa immittere siluis
Armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
335
Germanus parat atque obsessa euellere castra.
Emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
Non certare dolis." nihil hinc cunctante, sed acris
Incepti laeto iuuene ad tentoria Acherrae
Festinant, cui parca quies minimumque soporis
340
Nec notum somno noctes aequare; feroci
Peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
Tractando et frenis ora exagitata fouebat.
At socii renouant tela arentemque cruorem
Ferro detergent et dant mucronibus iras.
345
Quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
Quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
Haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
Intentique docent, quae sint properanda, monetque
Quisque suos. instat trepidis stimulatque ruentes
350
Nauus abire timor, dum caeca silentia dumque
Maiores umbrae. rapida iam subdita peste
Virgulta atque altis surgunt e cornibus ignes.
Hic uero ut gliscente malo et quassantibus aegra
Armentis capita adiutae pinguescere flammae
355
Coepere et uincens fumos erumpere uertex,
Per colles dumosque (lues agit atra), per altos
Saxosi scopulos montis lymphata feruntur
Corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
Luctantur frustra rabidi mugire iuuenci.
360
Per iuga, per ualles errat Vulcania pestis
Nusquam stante malo, uicinaque litora fulgent.
Quam multa affixus caelo sub nocte serena
Fluctibus e mediis sulcator nauita ponti
Astra uidet, quam multa uidet, feruoribus atris
365
Cum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus,
Vertice Gargani residens incendia pastor.
At facie subita uolitantum montibus altis
Flammarum, quis tunc cecidit custodia sorti,
Horrere atque ipsos nullo spargente uagari
370
Credere et indomitos pasci sub collibus ignes.
Caelone exciderint et magna fulmina dextra
Torserit Omnipotens, an caecis rupta cauernis
Fuderit egestas accenso sulphure flammas
Infelix tellus, media in formidine quaerunt.
375
Iamque abeunt, faucesque uiae citus occupat armis
Poenus et in patulos exsultans emicat agros.
Huc tamen usque uigil processerat arte regendi
Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi
Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
380
Euasisse satis. quin et uestigia pulsi
Et gressus premeret castris, ni sacra uocarent
Ad patrios ueneranda deos. tum uersus ad urbem
Alloquitur iuuenem, cui mos tramittere signa
Et belli summam primasque iubebat habenas,
385
Atque his praeformat dictis fingitque monendo:
"Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
Erudiit Fortuna meis, nec ducere uerba
Ad uerum decus ac prauis arcere ualebunt.
Vidisti clausum Hannibalem. nil miles et alae
390
Iuuere aut densis legio conferta maniplis.
Testor te, solus clausi, nec deinde morabor.
Dis sine me libare dapem et sollemnia ferre:
Hunc iterum atque iterum uinctum uel montibus altis
Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
395
Interea (crede experto, non fallimur) aegris
Nil mouisse salus rebus. sit gloria multis
Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
Hostem, sed Fabio sit uos seruasse triumphus.
Plena tibi castra atque intactus uulnere miles
400
Creditur. hos nobis (erit haec sat gloria) redde.
Iam cernes Libycum huic uallo assultare leonem,
Iam praedas offerre tibi, iam uertere terga
Respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem.
Claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae.
405
Haec monuisse satis. sed si compescere corda
Non datur oranti, magno te iure pioque
Dictator capere arma ueto." sic castra relinquens
Vallarat monitis ac se referebat ad urbem.
Ecce autem flatu classis Phoenissa secundo
410
Litora Caietae Laestrygoniosque recessus
Sulcabat rostris portusque intrarat apertos
Ac totus multo spumabat remige pontus,
Cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antri
Aequoreae pelago simul emersere sorores
415
Ac possessa uident infestis litora proris.
Tum magno perculsa metu Nereia turba
Attonitae propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo
Pumiceaeque procul sedes. immanis in antro
420
Conditur abrupto Proteus ac spumea late
Cautibus obiectis reiectat caerula uates.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
Per uarias lusit formas et terruit atri
Serpentis squamis horrendaque sibila torsit
425
Aut fremuit toruo mutatus membra leone,
"Dicite," ait "quae causa uiae? quisue ora repente
Peruasit pallor? cur scire futura libido?"
Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: "nosti nostros, praesage, timores.
430
Quid Tyriae classes ereptaque litora nobis
Portendunt? num migrantur Rhoeteia regna
In Libyam superis? aut hos Sarranus habebit
Nauita iam portus? patria num sede fugatae
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?"
435
Tunc sic, euoluens repetita exordia retro,
Incipit ambiguus uates reseratque futura:
"Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida
Pastor et errantes dumosa per auia tauros
Arguta reuocans ad roscida pascua canna,
440
Audiuit sacrae lentus certamina formae,
Tum, matris currus, niueos agitabat olores
Tempora sollicitus litis seruasse Cupido.
Paruulus ex umero corytos et aureus arcus
Fulgebat, nutuque uetans trepidare parentem
445
Monstrabat grauidam telis se ferre pharetram.
Ast alius niuea comebat fronte capillos,
Purpureos alius uestis religabat amictus,
Cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
Alloquitur natos: "testis certissima uestrae
450
Ecce dies pietatis adest. quis credere saluis
Hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
Iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
Si mea tela dedi blando medicata ueneno
Si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
455
Stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra
Cypron Idumaeas referat de Pallade palmas,
De Iunone Paphos centum mihi fumet in aris."
Dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
Omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo
460
Aegide deposita atque assuetum casside crinem
Inuolui tunc compta tamen pacemque serenis
Condiscens oculis ibat lucoque ferebat
Praedicto sacrae uestigia concita plantae.
Parte alia intrabat iussis Saturnia siluis
465
Iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
Post fratris latura toros. postrema nitenti
Affulsit uultu ridens Venus. omnia circa
Et nemora et penitus frondosis rupibus antra
Spirantem sacro traxerunt uertice odorem.
470
Nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris
Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri.
Sed uictae fera bella deae uexere per aequor,
Atque excisa suo pariter cum iudice Troia.
Tum pius Aeneas terris iactatus et undis
475
Dardanios Itala posuit tellure penates.
Dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo
Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
Hic regna et nullae regnis per saecula metae.
At uos, o natae, currit dum immobile filum,
480
Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas.
Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus et rubros impellet in aequora fluctus,
Damnatoque deum quondam per carmina campo
Aetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae.
485
Punica Romuleos quatient mox spicula muros,
Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Mataurus.
Hinc ille e furto genitus patruique piabit
Idem ultor patrisque necem; tum litus Elissae
Implebit flammis auelletque Itala Poenum
490
Viscera torrentem et propriis superabit in oris.
Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet.
Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget
Et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor."
Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,
495
Iam monita et Fabium bellique equitumque magister
Exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
Pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem
Derat et, ut paruo maiora ad proelia damno
Eliceret, dabat interdum simulantia terga,
500
Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
Euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
Cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
Ducit sinuato captiuum ad litora lino.
Fama furit uersos hostes Poenumque salutem
505
Inuenisse fuga; liceat si uincere, finem
Promitti cladum; sed enim dicione carere
Virtutem et poenas uincentibus esse repostas.
Clausurum iam castra ducem rursusque referri
Vaginae iussurum enses, reddatur in armis
510
Vt ratio et purget miles, cur uicerit hostem.
Haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes
Inuidiae stimulo fodit et popularibus auris.
Tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
Quae mox haud paruo luerent damnata periclo:
515
Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro
Imperia aequantur. fremitus spernebat et expers
Irarum senior, magnas ne penderet alti
Erroris poenas patria inconsulta, timebat.
Ac tum, multa putans secum ut remeauit ab urbe,
520
Partitus socias uires uicina propinquis
Signa iugis locat et specula sublimis ab alta
Non Romana minus seruat quam Punica castra.
Nec mora disiecto Minuci uecordia uallo
Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
525
Quem postquam rapidum uidit procedere castris
Hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagaces
In subitum curas. propere capere arma maniplis
Edicit uallique tenet munimine turmas
Ausonius; torquet totas in proelia uires
530
Poenorum ductor propellitque agmina uoce:
"Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae.
Non sperata diu plano certamina campo
Offert ecce deus. quoniam data copia, longum
Detergete situm ferro multoque cruore
535
Exsatiate, uiri, plenos rubiginis enses."
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere ualli
Perlustrans campos oculis tantoque periclo
Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
Cui natus iuncta arma ferens "dabit improbus" inquit
540
"Quas dignum est, poenas, qui per suffragia caeca
Inuasit nostros haec ad discrimina fasces.
Insanae spectate tribus! pro lubrica rostra
Et uanis fora laeta uiris! nunc munera Martis
Aequent imperio et solem concedere nocti
545
Sciscant imbelles. magna mercede piabunt
Erroris rabiem et nostrum uiolasse parentem."
Tum senior quatiens hastam lacrimisque coortis:
"Sanguine Poenorum, iuuenis, tam tristia dicta
Sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque
550
Ciuem deleri nostras? aut uincere Poenum
Me spectante sinam? non aequauisse minorem
Soluetur culpa, si sunt mihi talia corda?
Iamque hoc, ne dubites, longaeui, nate, parentis
Accipe et aeterno fixum sub pectore serua:
555
Succensere nefas patriae, nec foedior ulla
Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
Sic docuere senes. quantus qualisque fuisti,
Cum pulsus lare et extorris Capitolia curru
Intrares exul! tibi corpora caesa, Camille,
560
Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent
Ni consulta uiro mensque impenetrabilis irae,
Mutassentque solum sceptris Aeneia regna
Nullaque nunc stares terrarum uertice, Roma.
Pone iras, o nate, meas. socia arma feramus
565
Et celeremus opem." iamque intermixta sonabant
Classica, procursusque uiros colliserat acer.
Primus claustra manu portae dictator et altos
Disiecit postes rupitque in proelia cursum.
Non grauiore mouent uenti certamina mole
570
Odrysius Boreas et Syrtim tollere pollens
Africus, obnixi cum bella furentia torquent;
Distraxere fretum ac diuersa ad litora uoluunt
Aequor quisque suum; sequitur stridente procella
Nunc huc, nunc illuc raptum mare et intonat undis.
575
Haud prorsus daret ullus honos tellusque subacta
Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum
Orta ex inuidia decoris tulit. omnia namque
Dura simul deuicta uiro, metus, Hannibal, irae,
Inuidia, atque una fama et fortuna subactae.
580
Poenus ab excelso rapidos decurrere uallo
Vt uidit, tremuere irae, ceciditque repente
Cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae;
Quippe aciem denso circumuallauerat orbe
Hausurus clausos coniectis undique telis.
585
Atque hic Dardanius prauo certamine ductor
Iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras
(Nam Fabium auxiliumque uiri sperare pudebat)
Cum senior gemino complexus proelia cornu
Vlteriore ligat Poenorum terga corona
590
Et modo claudentes aciem nunc, extima cingens,
Clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma
Maioremque dedit cerni Tirynthius. altae
Scintillant cristae et, mirum, uelocibus ingens
Per subitum membris uenit uigor; ingerit hastas
595
Aduersumque premit telorum nubibus hostem,
Qualis post iuuenem nondum subeunte senecta
Rector erat Pylius bellis aetate secunda.
Inde ruens Thurin et Buten et Narin et Arsen
Dat leto fisumque manus conferre Mahalcen,
600
Cui decus insigne et quaesitum cuspide nomen.
Tum Garadum largumque comae prosternit Adherben
Et geminas acies superantem uertice Thulin,
Qui summas alto prensabat in aggere pinnas.
Eminus hos. gladio Sapharum gladioque Monaesum
605
Et Morinum pugnas aeris stridore cientem,
Dexteriore gena sedit cui letifer ictus
Perque tubam fixae decurrens uulnere malae
Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
Proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon.
610
Namque super tepido lapsantem sanguine et aegra
Lubrica nitentem nequiquam euadere planta
Impacto prosternit equo trepideque leuantem
Membra afflicta solo pressa uiolentius hasta
Implicuit terrae telumque in caede reliquit.
615
Haeret humi cornus motu tremefacta iacentis
Et campo seruat mandatum affixa cadauer.
Necnon exemplo laudis furiata iuuentus,
Syllaeque Crassique simul iunctusque Metello
Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant
620
Proelia et unanimi uel morte emisse uolebant
Spectari Fabio. miser hic uestigia retro
Dum rapit et molem subducto corpore uitat
Intorti Bibulus saxi atque in terga refertur,
Strage super lapsus socium, qua fibula morsus
625
Loricae crebro laxata resoluerat ictu,
Accepit lateri penitusque in uiscera adegit
Exstabat fixo quod forte cadauere ferrum.
Heu sortem necis! euasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
630
Occideret, telo non in sua uulnera misso.
Voluitur exanimis, turpatque decora iuuenta
Ora nouus pallor. membris dimissa solutis
Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
Venerat ad bellum Tyria Sidone nepotum
635
Excitus prece et auxilio socia arma ferebat
Eoa tumidus pharetrati militis ala
Gens Cadmi, Cleadas, fulua cui plurima passim
Casside et aurato fulgebat gemma monili,
Qualis ubi Oceani renouatus Lucifer unda
640
Laudatur Veneri et certat maioribus astris.
Ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen
Purpura Agenoreis saturata micabat aenis.
Hic auidum pugnae et tam clarum excidere nomen
Brutum exoptantem uarie nunc laeuus in orbem,
645
Nunc dexter leuibus flexo per deuia gyris
Ludificatus equo uolucrem post terga sagittam
Fundit Achaemenio detrectans proelia ritu.
Nec damnata manus, medio sed, flebile, mento
Armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo
650
Obliquumque secans surrecta cuspide uulnus
Vmenti ferrum admouit tepefacta palato.
At Brutus diro casu turbatus amici
Ausum multa uirum et spargentem in uulnera saeuos
Fraude fugae calamos iam nullis cursibus instat
655
Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram
Mandat atrox hastae telumque uolatile nodo
Excutit ac summum, qua laxa monilia crebro
Nudabant uersu, tramittit cuspide pectus.
Labitur intento cornu transfossus, et una
660
Arcum laeua cadens, dimisit dextra sagittam.
At non tam tristi sortitus proelia Marte
Phoebei Soractis honor Carmelus agebat.
Sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem,
Dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem
665
Zeusis, Amyclaei stirps impacata Phalanti,
Quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi.
Talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste
Tam rapido nec deinde fugae, suadente pauore
Per dumos miser in uicina cacumina quercus
670
Repserat atque alta sese occultabat in umbra
Hampsicus insistens tremulis sub pondere ramis.
Hunc longa multa orantem Carmelus et altos
Mutantem saltu ramos transuerberat hasta,
Vt, qui uiscata populatur harundine lucos,
675
Dum nemoris celsi procera cacumina sensim
Substructa certat tacitus contingere meta,
Sublimem calamo sequitur crescente uolucrem.
Effudit uitam, atque alte manante cruore
Membra pependerunt curuato exsanguia ramo.
680
Iamque in palantes ac uersos terga feroces
Pugnabant Itali, subitus cum mole pauenda
Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
Nigra uiro membra, et furui iuga celsa trahebant
Cornipedes, totusque nouae formidinis arte
685
Concolor aequabat liuentia currus equorum
Terga, nec erectis similes imponere cristis
Cessarat pennas, aterque tegebat amictus,
Ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos
Cum fugeret thalamos Hennaea uirgine rapta,
690
Egit nigrantem Stygia caligine currum.
At Cato tum prima sparsus lanugine malas,
Quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso
Moenia, Laertae quondam regnata nepoti,
Quamquam tardatos turbata fronte Latinos
695
Collegisse gradum uidet, imperterritus ipse
Ferrata calce atque effusa largus habena
Cunctantem impellebat equum. negat obuius ire
Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
Tum celer in pugnam dorso delatus ab alto
700
Alipedem planta currum premit atque uolanti
Assilit a tergo. cecidere et lora repente
Et stimuli, ferrumque super ceruice tremiscens
Palluit infelix subducto sanguine Maurus.
Ora rapit gladio praefixaque cuspide portat.
705
At saeuo Mauorte ferox perrumpit anhelum
Dictator cum caede globum. miserabile uisu,
Vulneribus fessum ac multo labente cruore
Ductorem cernit suprema ac foeda precantem.
Manauere genis lacrimae, clipeoque pauentem
710
Protegit et natum stimulans "fortissime, labem
Hanc pellamus" ait "Poenoque ob mitia facta,
Quod nullos nostris ignes disperserit aruis,
Dignum expendamus pretium." tunc arte paterna
Ac stimulis gaudens iuuenis circumdata Poenum
715
Agmina deturbat gladio campumque relaxat,
Donec Sidonius decederet aequore ductor,
Ceu stimulante fame rapuit cum Martius agnum
Auerso pastore lupus fetumque trementem
Ore tenet presso, tum, si uestigia cursu
720
Auditis celeret balatibus obuia pastor,
Iam sibimet metuens spirantem dentibus imis
Reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu.
Tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra
Tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.
725
Torpebant dextrae, et sese meruisse negabant
Seruari, subitisque bonis mens aegra natabat,
Vt, qui collapsa pressi iacuere ruina,
Eruta cum subito membra et nox atra recessit,
Coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
730
Quis actis senior numerato milite laetus
Colles et tuto repetebat in aggere castra.
Ecce autem e media iam morte renata iuuentus
Clamorem tollens ad sidera et ordine longo
Ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
735
Certatim et magna memorabant uoce parentem.
Tum qui partitis dissederat ante maniplis
"Sancte" ait "o genitor, reuocato ad lucis honorem
Si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
Diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
740
Quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi
Aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
Ocius huc aquilas seruataque signa referte.
Hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
Tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos;
745
Cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda."
Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
Caespite de uiridi surgunt properantibus arae.
Nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
Fas cuiquam tetigisse fuit, quam multa precatus
750
In mensam Fabio sacrum libauit honorem.
1
trepidis
rabidis Ch