Silius Italicus Punica 6

Reference basis text: J. Delz, 1987

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Iam, Tartessiaco quos soluerat aequore Titan

In noctem diffusus, equos iungebat Eois

Litoribus, primique nouo Phaethonte retecti

Seres lanigeris repetebant uellera lucis,

5

Et foeda ante oculos strages propiusque patebat

Insani Mauortis opus: simul arma uirique

Ac mixtus sonipes dextraeque in uulnere caesi

Haerentes hostis, passim clipeique iubaeque

Atque artus trunci capitum fractusque iacebat

10

Ossibus in duris ensis. nec cernere derat

Frustra seminecum quaerentia lumina caelum.

Tum spumans sanie lacus et fluitantia summo

Aeternum tumulis orbata cadauera ponto.

Nec tamen aduersis ruerat tota Itala uirtus.

15

Bruttius ingenti miserandae caedis aceruo

Non aequum ostentans confosso corpore Martem

Extulerat uix triste caput truncosque trahebat

Per stragem neruis interlabentibus artus,

Tenuis opum, non patre nitens linguaue, sed asper

20

Ense, nec e Volsca quisquam uir gente redemit

Plus aeui nece magnanima. puer addere sese

Pubescente gena castris optarat et acri

Flaminio spectatus erat, cum Celtica uictor

Obrueret bello diuis melioribus arua.

25

Inde honor ac sacrae custodia Marte sub omni

Alitis; hinc causam nutriuit gloria leti.

Namque necis certus, captae prohibere nequiret

Cum Poenos aquilae, postquam subsidere fata

Viderat et magna pugnam inclinare ruina,

30

Occulere interdum et terrae mandare parabat.

Sed subitis uictus telis labentia membra

Prostrauit super atque iniecta morte tegebat.

Verum ubi lux nocte e Stygia miseroque sopore

Reddita, uicini de strage cadaueris hasta

35

Erigitur soloque uigens conamine late

Stagnantem caede et facilem discedere terram

Ense fodit clausamque aquilae infelicis adorans

Effigiem palmis languentibus aequat harenas.

Supremus fessi tenuis tum cessit in auras

40

Halitus et magnam misit sub Tartara mentem.

Iuxta cernere erat meritae sibi poscere carmen

Virtutis sacram rabiem. Laeuinus, ab alto

Priuerno, uitis Latiae praesignis honore,

Exanimum Nasamona Tyren super ipse iacebat

45

Exanimis. non hasta uiro, non ensis; in artis

Abstulerat fors arma. tamen certamine nudo

Inuenit Marti telum dolor: ore cruento

Pugnatum, ferrique uicem dens praebuit irae.

Iam lacerae nares foedataque lumina morsu,

50

Iam truncum raptis caput auribus, ipsaque diris

Frons depasta modis, et sanguine abundat hiatus.

Nec satias, donec mandentia linqueret ora

Spiritus et plenos rictus mors atra teneret.

Talia dum praebet tristis miracula uirtus,

55

Diuerso interea fugientes saucia turba

Iactantur casu siluisque per auia caecis

Ablati furtim multo cum uulnere solos

Per noctem metantur agros. sonus omnis et aura

Exterrent pennaque leui commota uolucris.

60

Non sopor aut menti requies. agit asper acerba

Nunc Mago attonitos, nunc arduus Hannibal hasta.

Serranus, clarum nomen, tua, Regule, proles,

Qui, longum semper fama gliscente per aeuum,

Infidis seruasse fidem memorabere Poenis,

65

Flore nitens primo patriis heu Punica bella

Auspiciis ingressus erat miseramque parentem

Et dulces tristi repetebat sorte penates

Saucius. haud illi comitum super ullus et atris

Vulneribus qui ferret opem. per deuia fractae

70

Innitens hastae furtoque ereptus opacae

Noctis iter tacitum Perusina ferebat in arua.

Hic fessus parui, quaecumque ibi fata darentur,

Limina pulsabat tecti, cum membra cubili

Euoluens non tarda Marus (uetus ille parentis

75

Miles et haud surda tractarat proelia fama)

Procedit renouata focis et paupere Vesta

Lumina praetendens. utque ora agnouit et aegrum

Vulneribus duris ac, lamentabile uisu,

Lapsantes fultum truncata cuspide gressus,

80

Funesti rumore mali iam saucius aures:

Quod scelus, o nimius uitae nimiumque ferendis

Aduersis genitus cerno? te, maxime, uidi,

Ductorum, cum captiuo Carthaginis arcem

Terreres uultu, crimen culpamque Tonantis,

85

Occidere atque hausi, quem non Sidonia tecta

Expulerint euersa meo de corde, dolorem.

Estis ubi en iterum, superi? dat pectora ferro

Regulus, ac stirpem tantae periura recidit

Surgentem Carthago domus." inde aegra reponit

90

Membra toro nec ferre rudis medicamina (quippe

Callebat bellis) nunc purgat uulnera lympha,

Nunc mulcet sucis. ligat inde ac uellera molli

Circumdat tactu et torpentes mitigat artus.

Exin cura seni tristem depellere fesso

95

Ore sitim et parca uires accersere mensa.

Quae postquam properata, sopor sua munera tandem

Applicat et mitem fundit per membra quietem.

Necdum exorta dies, Marus instat uulneris aestus

Expertis medicare modis gratumque teporem

100

Exutus senium trepida pietate ministrat.

Hic iuuenis maestos tollens ad sidera uultus

Cum gemitu lacrimisque simul "si culmina nondum

Tarpeia exosus damnasti sceptra Quirini,

Extremas Italum res Ausoniamque ruentem

105

Aspice" ait "genitor, tandemque aduerte procellis

Aequos Iliacis oculos. amisimus Alpes,

Nec deinde aduersis modus est: Ticinus et ater

Stragibus Eridanus tuque insignite tropaeis

Sidoniis Trebia et tellus lacrimabilis Arni

110

Sed quid ego haec? grauior quanto uis ecce malorum!

Vidi crescentes Thrasymenni caedibus undas

Prostrataque uirum mole, inter tela cadentem

Vidi Flaminium. testor, mea numina, manes

Dignam me poenae tum nobilitate paternae

115

Strage hostis quaesisse necem, ni tristia letum

Vt quondam patri nobis quoque fata negassent."

Cetera acerbantem questu lenire laborans

Effatur senior: "patrio, fortissime, ritu,

Quicquid adest duri et rerum inclinata feramus.

120

Talis lege deum cliuoso tramite uitae

Per uarios praeceps casus rota uoluitur aeui.

Sat tibi, sat magna et totum uulgata per orbem

Stant documenta domus: sacer ille et numine nullo

Inferior tuus ille parens decora alta parauit

125

Restando aduersis nec uirtutem exuit ullam,

Ante reluctantes liquit quam spiritus artus.

Vix puerile mihi tempus confecerat aetas,

Cum primo malas signabat Regulus aeuo.

Accessi comes, atque omnes sociauimus annos,

130

Donec dis Italae uisum est exstinguere lumen

Gentis, in egregio cuius sibi pectore sedem

Ceperat alma Fides mentemque amplexa tenebat.

Ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum

Virtutisque ergo dedit et, sordentia fumo

135

Quae cernis nunc, frena; sed est argenteus ollis

Fulgor. nec cuiquam Marus est post talia dona

Non praelatus eques. uerum superauit honores

Omnes hasta meos. cui me libare Lyaei

Quod cernis latices, dignum cognoscere causam.

140

Turbidus arentes lento pede sulcat harenas

Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne

Victus limosas extendere latius undas

Et stagnante uado patulos inuoluere campos.

Hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,

145

Per ripas laeti saeuis consedimus aruis.

Lucus iners iuxta Stygium pallentibus umbris

Seruabat sine sole nemus, crassusque per auras

Halitus erumpens taetrum exspirabat odorem.

Intus dira domus curuoque immanis in antro

150

Sub terras specus et tristes sine luce tenebrae.

Horror mente redit. monstrum exitiabile et ira

Telluris genitum, cui par uix uiderit aetas

Vlla uirum, serpens centum porrectus in ulnas

Letalem ripam et lucos habitabat Auernos.

155

Ingluuiem immensi uentris grauidamque uenenis

Aluum deprensi satiabant fonte leones

Aut acta ad fluuium torrenti lampade solis

Armenta et tractae foeda grauitate per auras

Ac tabe afflatus uolucres. semesa iacebant

160

Ossa solo, informi dape quae repletus et asper

Vastatis gregibus nigro ructarat in antro.

Isque ubi feruenti concepta incendia ab aestu

Gurgite mulcebat rapido et spumantibus undis,

Nondum etiam toto demersus corpore in amnem

165

Iam caput aduersae ponebat margine ripae.

Imprudens tantae pestis gradiebar Aquino

Appenninicola atque Vmbro comitatus Auente.

Scire nemus pacemque loci explorare libebat.

Iamque propinquantum tacitus penetrauit in artus

170

Horror et occulto riguerunt frigore membra.

Intramus tamen et Nymphas numenque precamur

Gurgitis ignoti trepidosque et multa pauentes

Arcano gressus audemus credere luco.

Ecce e uestibulo primisque e faucibus antri

175

Tartareus turbo atque insano saeuior Euro

Spiritus erumpit, uastoque e gutture fusa

Tempestas oritur mixtam stridore procellam

Cerbereo torquens. pauefacti clade uicissim

Aspicimus. resonare solum tellusque moueri

180

Atque antrum ruere et uisi procedere manes.

Quantis armati caelum petiere Gigantes

Anguibus, aut quantus Lernae lassauit in undis

Amphitryoniaden serpens, qualisque comantes

Auro seruauit ramos Iunonius anguis,

185

Tantus disiecta tellure sub astra coruscum

Extulit adsurgens caput atque in nubila primam

Dispersit saniem et caelum foedauit hiatu.

Diffugimus tenuemque metu conamur anheli

Tollere clamorem; frustra, nam sibila totum

190

Implebant nemus, ac subita formidine caecus

Et facti damnandus Auens (sed fata trahebant)

Antiquae quercus ingenti robore sese

Occulit, infandum si posset fallere monstrum

Vix egomet credo: spiris ingentibus arte

195

Arboris astrinxit molem penitusque reuulsam

Euertit fundo et radicibus eruit imis.

Tum trepidum ac socios extrema uoce cientem

Corripit atque haustu sorbens et faucibus atris

(Vidi respiciens) obscena condidit aluo.

200

Infelix fluuio sese et torrentibus undis

Crediderat celerique fuga iam nabat Aquinus.

Hunc medio inuasit fluctu ripaeque relatos

(Heu genus infandum leti!) depascitur artus.

Sic dirum nobis et lamentabile monstrum

205

Effugisse datur. quantum mens aegra sinebat,

Appropero gressum et ductori singula pando.

Ingemuit casus iuuenum miseratus acerbos,

Vtque erat in pugnas et Martem et proelia et hostem

Igneus et magna audendi flagrabat amore,

210

Ocius arma rapi et spectatum Marte sub omni

Ire iubet campis equitem. ruit ipse citatum

Quadrupedem planta fodiens, scutataque raptim

Consequitur iusso manus et muralia portat

Ballistas tormenta graues suetamque mouere

215

Excelsas turres immensae cuspidis hastam.

Iamque ubi feralem strepitu circumtonat aulam

Cornea gramineum persultans ungula campum,

Percitus hinnitu serpens euoluitur antro

Et Stygios aestus fumanti exsibilat ore.

220

Terribilis gemino de lumine fulgurat ignis.

At nemus arrectae et procera cacumina saltus

Exsuperant cristae. trifido uibrata per auras

Lingua micat motu atque adsultans aethera lambit.

Vt uero strepuere tubae, conterritus alte

225

Immensum attollit corpus tergoque residens

Cetera sinuatis glomerat sub pectore gyris.

Dira dehinc in bella ruit rapideque resoluens

Contortos orbes derecto corpore totam

Extendit molem subitoque propinquus in ora

230

Lato distantum spatio uenit. omnis anhelat

Attonitus serpentis equus, frenoque teneri

Impatiens crebros exspirat naribus ignes.

Arduus ille subit. tumidis ceruicibus altum

Nutat utroque caput. trepidos inde incitus ira

235

Nunc sublime rapit, nunc uasto pondere gaudet

Elisisse premens. tunc fractis ossibus atram

Absorbet saniem et tabo manante per ora

Mutat hians hostem semesaque membra relinquit.

Cedebant iam signa retro, uictorque cateruas

240

Longius auectas afflatus peste premebat,

Cum ductor propere reuocatam in proelia turmam

Vocibus impellens: "serpentine Itala pubes

Terga damus Libycisque parem non esse fatemur

Anguibus Ausoniam? si debellauit inertes

245

Halitus ac uiso mens aegra effluxit hiatu,

Ibo alacer solusque manus componere monstro

Sufficiam." clamans haec atque interritus hastam

Fulmineo uolucrem torquet per inane lacerto.

Venit in aduersam non uano turbine frontem

250

Cuspis et, haud paulum uires adiuta ruentis

Contra ardore ferae capiti tremebunda resedit.

Clamor ad astra datur, uocesque repente profusae

Aetherias adiere domos. furit ilicet ira

Terrigena impatiens dare terga nouusque dolori

255

Et chalybem longo tum primum passus in aeuo.

Nec frustra rapidi stimulante dolore fuisset

Impetus, ablato ni Regulus arte regendi

Instantem elusisset equo rursusque secutum

Cornipedis gyros flexi curuamine tergi

260

Detortis laeua celer effugisset habenis.

At non spectator Marus inter talia segni

Torpebat dextra. mea tanto in corpore monstri

Hasta secunda fuit. iamiamque extrema trisulca

Lambebat lingua fessi certamine terga

265

Quadrupedis; torsi telum atque urgentia uelox

In memet saeui serpentis proelia uerto.

Hinc imitata cohors certatim spicula dextris

Congerit alternasque ferum diducit in iras,

Donec murali ballista coercuit ictu.

270

Tum fractus demum uires; nec iam amplius aegra

Consuetum ad nisus spina praestante rigorem

Vt solitum in nubes tollit caput. acrius instat,

Iamque aluo penitus demersa falarica sedit,

Et geminum uolucres lumen rapuere sagittae.

275

Iam patulis uasto sub uulnere faucibus ater

Tabificam exspirat saniem specus. ultima iamque

Ingestis cauda et iaculis et pondere conti

Haeret humi; lassoque tamen minitatur hiatu,

Donec tormentis stridens magnoque fragore

280

Discussit trabs acta caput, longoque resoluens

Aggere se ripae tandem exhalauit in auras

Liuentem nebulam fugientis ab ore ueneni.

Erupit tristi fluuio mugitus et imis

Murmura fusa uadis, subitoque et lucus et antrum

285

Et resonae siluis ulularunt flebile ripae.

Heu quantis luimus mox tristia proelia damnis,

Quantaque supplicia et quales exhausimus iras!

Nec tacuere pii uates famulumque sororum

Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda,

290

Nos uiolasse manu seris monuere periclis.

Haec tunc hasta decus nobis pretiumque secundi

Vulneris a uestro, Serrane, tributa parente,

Princeps quae sacro bibit e serpente cruorem."

Iamdudum uultus lacrimis atque ora rigabat

295

Serranus medioque uiri sermone profatur:

"Huic si uita duci nostrum durasset in aeuum,

Non Trebia infaustas superasset sanguine ripas,

Nec, Thrasymenne, tuus premeret tot nomina gurges."

Tum senior "magnas" inquit "de sanguine poenas

300

Praecepit Tyrio et praesumpta piacula mortis.

Nam defecta uiris et opes attrita supinas

Africa tendebat palmas, cum sidere diro

Misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.

Nulla uiro species decorisque et frontis egenum

305

Corpus; in exiguis uigor, admirabile, membris

Viuidus et nisu magnos qui uinceret artus.

Iam Martem scire atque astus adiungere ferro

Et duris facilem per inhospita ducere uitam

Haud isti, quem nunc penes est sollertia belli,

310

Cederet Hannibali. uellem hunc, o tristia nobis

Taygeta, hunc unum non durassetis opacis

Eurotae ripis! uidissem moenia flammis

Phoenissae ruere aut certe non horrida fata

Fleuissem ducis et, nulla quos morte nec igni

315

Exutos seruans portabo in Tartara, luctus.

Consertae campis acies, multusque per arua

Feruebat Mauors, nec mens erat ulla sine ira.

Hic inter medios memorandis Regulus ausis

Laxabat ferro campum ac per tela ruebat

320

Nec repetenda dabat letali uulnera dextra.

Sic ubi nigrantem torquens stridentibus Austris

Portat turbo globum piceaque e nube ruinam

Pendentem terris pariter pontoque minatur,

Omnis et agricola et nemoroso uertice pastor

325

Et pelago trepidat subductis nauita uelis.

At fraudem nectens, socios ubi concaua saxa

Claudebant, uertit subito certamina Graius

Et dat terga celer ficta formidine ductor,

Haud secus ac stabulis procurans otia pastor

330

In foueam parco tectam uelamine frondis

Ducit nocte lupos positae balatibus agnae.

Abripuit traxitque uirum fax mentis honestae

Gloria et incerti fallax fiducia Martis.

Non socios comitumue manus, non arma sequentum

335

Respicere; insano pugnae tendebat amore

Iam solus, nubes subito cum densa Laconum

Saxosis latebris intento ad proelia circum

Funditur, et pone insurgit uis saeua uirorum.

O diram Latio lucem fastisque notandam!

340

Dedecus o, Gradiue, tuum! tibi dextera et urbi

Nata tuae tristi damnatur sorte catenae.

Haud umquam absistam gemitu. te, Regule, uidit

Sidonius carcer, tuque huic sat magna triumpho

Visa es, Carthago, superis! quae poena sequetur

345

Digna satis tali pollutos Marte Laconas?

At noua Elissaei iurato foedera patres

Consultant mandare duci pacisque sequestrem

Mittere poscentis uinctam inter proelia pubem

Captiuamque manum ductore rependere nostro.

350

Nec mora iam stabat primis in litoris undis

Nauali propulsa ratis, iam nautica pubes

Aut siluis stringunt remos aut abiete secta

Transtra nouant. his intortos aptare rudentes,

His studium erecto componere carbasa malo.

355

Vnca locant prora curuati pondera ferri.

Ante omnes doctus pelagi rectorque carinae

Puppim aptat clauumque Cothon. micat aereus alta

Fulgor aqua trifidi splendentis in aequore rostri.

Tela simul uariamque ferunt contra aspera ponti

360

Rerum ad tempus opem. mediae stat margine puppis,

Qui uoce alternos nautarum temperet ictus

Et remis dictet sonitum pariterque relatis

Ad numerum plaudat resonantia caerula tonsis.

Postquam confectum nautis opus horaque cursus

365

Atque armata ratis uentique dedere profundum,

Omnis turba ruit, matres puerique senesque.

Per medios coetus trahit atque inimica per ora

Spectandum Fortuna ducem. fert lumina contra

Pacatus frontem, qualis cum litora primum

370

Attigit appulsa rector Sidonia classe.

Accessi comes haud ipso renuente ratique

Impositus maestis socium me casibus addo.

Illuuiem atque inopes mensas durumque cubile

Et certare malis urgentibus hoste putabat

375

Deuicto maius, nec tam fugisse cauendo

Aduersa egregium, quam perdomuisse ferendo.

Spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olim

Atrox illa fides, urbem murosque domumque

Tangere si miseris licuisset, corda moueri

380

Posse uiri et uestro certe mitescere fletu.

Claudebam sub corde metus lacrimasque putabam

Esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.

Cum tandem patriae Tiberino allabimur amni,

Seruabam uultus ducis ac prodentia sensum

385

Lumina et obtutu perstabam intentus eodem.

Si qua fides, unum, puer, inter mille labores,

Vnum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbe

Atque unum uidi poenae quoque tempore uultum.

Obuia captiuo cunctis simul urbibus ibat

390

Ausonia, et campum turba uincente propinqui

Implentur colles; strepit altis Albula ripis.

Ipsi Poenorum proceres immitia corda

Ad patrios certant cultus reuocare, togaeque

Addebatur honos. stetit illacrimante senatu

395

Et matrum turba iuuenumque dolore profuso

Inter tot gemitus immobilis. aggere consul

Tendebat dextram et patria uestigia primus

Ponentem terra occursu celebrabat amico.

Collegit gressum, monitusque recedere consul

400

Nec summum uiolare decus. cingente superba

Poenorum turba captiuo tegmine saeptus

Ibat et inuidiam caelo diuisque ferebat.

"Ecce trahens geminum natorum Marcia pignus,

Infelix nimia magni uirtute mariti,

405

Squalentem crinem et tristes lacerabat amictus.

Agnoscisne diem? an teneris non haesit in annis?

Atque ea, postquam habitu iuxta et uelamine Poeno

Deformem aspexit, fusis ululatibus aegra

Labitur, et gelidos mortis color occupat artus.

410

Si qua deis pietas, tales, Carthago, uidere

Dent tibi Sidonias matres. me uoce quieta

Affatus iubet et uestros et coniugis una

Arcere amplexus pater, impenetrabilis ille

Luctibus et numquam summissus colla dolori."

415

Hic alto iuuenis gemitu lacrimisque coortis

"Magne parens" inquit "quo maius numine nobis

Tarpeia nec in arce sedet, si iura querelis

Sunt concessa piis, cur hoc matrique mihique

Solamen, uel cur decus hoc, o dure, negasti,

420

Tangere sacratos uultus atque oscula ab ore

Libauisse tuo? dextram mihi prendere dextra

Non licitum? leuiora forent haec uulnera quantum,

Si ferre ad manes infixos mente daretur

Amplexus, uenerande, tuos. sed uana recordor,

425

Ni, Mare, (nam primo tunc haerebamus in aeuo)

Humana maior species erat. horrida cano

Vertice descendens ingentia colla tegebat

Caesaries, frontique coma squalente sedebat

Terribilis decor atque animi uenerabile pondus.

430

Nil posthac oculis simile incidit." excipit inde

Iam Marus atque inhibens conuellere uulnera questu

"Quid, cum praeteritis inuisa penatibus" inquit

"Hospitia et sedes Poenorum intrauit acerbas?

Affixi clipei currusque et spicula nota,

435

Aedibus in paruis magni monumenta triumphi,

Pulsabant oculos, coniunx in limine primo

Clamabat: "quo fers gressus? non Punicus hic est,

Regule, quem fugias, carcer. uestigia nostri

Casta tori domus et patrium sine crimine seruat

440

Inuiolata larem. semel hic iterumque (quid, oro,

Pollutum est nobis?) prolem gratante senatu

Et patria sum enixa tibi. tua, respice, sedes

Haec est, unde ingens umeris fulgentibus ostro

Vidisti Latios consul procedere fasces,

445

Vnde ire in Martem, quo capta referre solebas

Et uictor mecum suspendere postibus arma.

Non ego complexus et sanctae foedera taedae

Coniugiumue peto. patrios damnare penates

Absiste ac natis fas duc concedere noctem."

450

Hos inter fletus iunctus uestigia Poenis

Limine se clusit Tyrio questusque reliquit.

Vixdum clara dies summa lustrabat in Oeta

Herculei monumenta rogi, cum consul adire

Accirique iubet Libyas. tum limina templi

455

Vidimus intrantem. quae consultata senatus

Quasue uiri uoces extremum curia maerens

Audierit, placido nobis ipse edidit ore.

Intulit ut gressus, certatim uoce manuque

Ad solitam sedem et uestigia nota uocabant.

460

Abnuit antiquumque loci aspernatur honorem.

At circumfusi non setius undique dextram

Prensare ac, patriae ductorem nomine tanto

Redderet, orabant; captiua posse redemptum

Pensari turba, ac Tyrias tum iustius arces

465

Arsuras dextra, fuerit quae uincta catenis.

Tum palmas simul attollens ac lumina caelo

"Iustitiae rectique dator, qui cuncta gubernas,

Nec leuior mihi diua Fides Sarranaque Iuno,

Quos reditus testes iurata mente uocaui,

470

Sit mihi fas me digna loqui Latiosque tueri

Voce focos; ibo ad Tyrios non segnior" inquit

"Stante fide reditus et saluo foedere poenae.

Sic nobis rerum exitio desistite honorem

Tendere. tot bellis totque annis fregimus aeuum.

475

Nunc etiam uinclis et longo carcere torpent

Captiuo in senio uires. fuit ille nec umquam,

Dum fuit, a duro cessauit munere Martis

Regulus. exsangui spectatis corpore nomen.

At non Carthago, fraudum domus, inscia quantum

480

E nobis restet, iuuenes parat, aspera ferro

Pectora, captiuos nostra pensare senecta.

Ite dolos contra, gensque astu fallere laeta

Discat, me capto quantum tibi, Roma, supersit.

Nec uero placeat, nisi quae de more parentum

485

Pax erit. exposcunt Libyes nobisque dedere

Haec referenda pari libeat suspendere bellum

Foedere et ex aequo geminas conscribere leges.

Sed mihi sit Stygios ante intrauisse penates

Talia quam uideam ferientes pacta Latinos."

490

Haec fatus Tyriae sese iam reddidit irae,

Nec monitus spernente graues fidosque senatu

Poenorum dimissa cohors. quae maesta repulsa

Ac minitans capto patrias properabat ad oras.

Prosequitur uulgus, patres, ac planctibus ingens

495

Personat et luctu campus. reuocare libebat

Interdum et iusto captum retinere dolore.

At trepida et subito ceu stans in funere coniunx,

Vt uidit puppi properantem intrare, tremendum

Vociferans celerem gressum referebat ad undas

500

"Tollite me, Libyes, comitem poenaeque necisque.

Hoc unum, coniunx, uteri per pignora nostri

Vnum oro: liceat tecum quoscumque ferentem

Terrarum pelagique pati caelique labores.

Non ego Amyclaeum ductorem in proelia misi,

505

Nec nostris tua sunt circumdata colla catenis.

Cur usque ad Poenos miseram fugis? accipe mecum

Hanc prolem. forsan duras Carthaginis iras

Flectemus lacrimis, aut si praecluserit aures

Vrbs inimica suas, eadem tunc hora manebit

510

Teque tuosque simul; uel si stat rumpere uitam,

In patria moriamur. adest comes ultima fati."

Has inter uoces uinclis resoluta moueri

Paulatim et ripa coepit decedere puppis.

Tum uero infelix mentem furiata dolore

515

Exclamat fessas tendens ad litora palmas:

"En, qui se iactat Libyae populisque nefandis

Atque hosti seruare fidem! data foedera nobis

Ac promissa fides thalamis ubi, perfide, nunc est?"

Vltima uox duras haec tunc penetrauit ad aures;

520

Cetera percussi uetuerunt noscere remi.

Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur oras

Ac legimus pontum pinuque immane cauata

Aequor et immensas curua trabe findimus undas.

Ludibrium necis horrescens, uis aspera ponti

525

Obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri

Frangeret, optabam; letum id commune fuisset.

Sed nos in poenam moderato flamine lenes

Vexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.

Infelix uidi patriamque remissus in urbem

530

Narrator poenae dura mercede reuerti.

Nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum

Pygmalioneam temptarem expromere gentem,

Si maius quicquam toto uidisset in orbe

Gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis

535

Edidit exemplum uirtus. pudet addere questus

Suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.

Tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto

Fingere ne cessa atque orientes comprime fletus.

Praefixo paribus ligno mucronibus omnes

540

Armantur laterum crates, densusque per arcam

Texitur erecti stantisque ex ordine ferri

Infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis

Quocumque inflexum producto tempore torpor

Inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.

545

Absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos

Haec superat currus. longo reuirescet in aeuo

Gloria; dum caeli sedem terrasque tenebit

Casta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen

Viuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fata

550

Audire horrebunt a te calcata minores."

Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.

Interea rapidas perfusa cruoribus alas,

Sicut sanguinea Thrasymenni tinxerat unda,

Vera ac ficta simul spargebat Fama per urbem.

555

Allia et infandi Senones captaeque recursat

Attonitis arcis facies. excussit habenas

Luctificus Pauor, et tempestas aucta timendo.

Hic raptim ruit in muros. uox horrida fertur

"Hostis adest", iaciuntque sudes et inania tela.

560

Ast aliae laceris canentes crinibus alta

Verrunt tecta deum et seris post fata suorum

Sollicitant precibus. requiem tenebraeque diesque

Amisere. iacent portis ululante dolore

Dispersum uulgus, remeantumque ordine longo

565

Seruat turba gradus; pendent ex ore loquentum,

Nec laetis sat certa fides, iterumque morantur

Orando et uultu interdum sine uoce precati,

Quod rogitant, audire pauent. hinc fletus, ubi aures

Percussae grauiore malo, metus inde, negatum

570

Si scire et dubius responsi nuntius haesit.

Iamque ubi conspectu redeuntis uisa propinquo

Corpora, sollicite laeti funduntur et ipsis

Oscula uulneribus figunt superosque fatigant.

Hic inter trepidos curae uenerandus agebat

575

Serranum Marus, atque olim post fata mariti

Non egressa domum uitato Marcia coetu

Et lucem causa natorum passa ruebat

In luctum similem antiquo. turbata repente

Agnoscensque Marum "Fidei comes inclite magnae,

580

Hunc certe mihi reddis" ait. "leue uulnus? an alte

Vsque ad nostra ferus penetrauit uiscera mucro?

Quicquid id est, dum non uinctum Carthago catenis

Abripiat poenaeque instauret monstra paternae,

Gratum est, o superi. quotiens heu, nate, petebam,

585

Ne patrias iras animosque in proelia ferres

Neu te belligeri stimularet in arma parentis

Triste decus. nimium uiuacis dura senectae

Supplicia expendi. quaeso, iam parcite, si qua

Numina pugnastis nobis." At cladis acerbae

590

Discussa ceu nube patres conquirere fessis

Iam rebus meditantur opem, atque ad munera belli

Certatur, pulsusque timor grauiore periclo.

Maxima curarum rectorem ponere castris,

Cui Latium et moles rerum quassata recumbat

595

Spectante occasum patria. Iouis illa ruenti

Ausoniae atque Italis tempus protendere regnis

Cura fuit; nam Tyrrhenos Poenumque secundis

Albana surgens respexerat arce tumentem,

Qui ferre in muros uictricia signa parabat.

600

Tum quassans caput "haud umquam tibi Iuppiter" inquit

"O iuuenis, dederit portas transcendere Romae

Atque inferre pedem. Tyrrhenas sternere ualles

Caedibus et ripas fluuiorum exire Latino

Sanguine fas fuerit. Tarpeium accedere collem

605

Murisque aspirare ueto." quater inde coruscum

Contorsit dextra fulmen, quo tota reluxit

Maeonidum tellus, atramque per aethera uoluens

Abrupto fregit caelo super agmina nubem.

Nec Poenum auertisse satis; dat numine magno

610

Aeneadis mentem gremio deponere tuto

Romuleam tandem Fabioque salutis habenas

Credere ductori. cui postquam tradita belli

Iura uidet, "non hunc" inquit "superauerit umquam

Inuidia aut blando popularis gloria fuco,

615

Non astus fallax, non praeda aliusue cupido.

Bellandi uetus ac laudum cladumque quieta

Mente capax. par ingenium castrisque togaeque."

Sic genitor diuum recipitque ad sidera gressum.

Hic circumspectis nulli deprensus in armis

620

Laudatusque Ioui Fabius mirabile quantum

Gaudebat reducem patriae annumerare reuersus,

Duxerat egrediens quam secum in proelia pubem.

Nec membris quisquam natoue pepercit amato

Acrius aut uidit socium per bella cruorem

625

Tristior atque idem perfusus sanguine uictor

Hostili plenis repetebat moenia castris.

Stirpe genus clarum caeloque affinis origo.

Nam remeans longis olim Tirynthius oris

Et triplicis monstri famam et spectacula captas

630

Mira boues hac, qua fulgent nunc moenia Romae,

Egit ouans. tunc Arcadius, sic fama, locabat

Inter desertos fundata Palatia dumos

Paupere sub populo ductor, cum regia uirgo

Hospite uicta sacro Fabium de crimine laeto

635

Procreat et magni commiscet seminis ortus

Arcas in Herculeos mater uentura nepotes.

Ter centum domus haec Fabios armauit in hostem

Limine progressos uno, pulcherrima quorum

Cunctando Fabius superauit facta ducemque

640

Hannibalem aequando. tantus tunc, Poene, fuisti.

Dum se perculsi renouant in bella Latini,

Turbatus Ioue et exuta spe moenia Romae

Pulsandi colles Vmbros atque arua petebat

Hannibal, excelso summi qua uertice montis

645

Deuexum lateri pendet Tuder, atque ubi latis

Proiecta in campis nebulas exhalat inertes

Et sedet ingentem pascens Meuania taurum,

Dona Ioui. tum Palladios se fundit in agros,

Picenum diues praedae, atque errantibus armis,

650

Quo spolia inuitant, transfert populantia signa,

Donec pestiferos mitis Campania cursus

Tardauit bellumque sinu indefensa recepit.

Hic dum stagnosi spectat templumque domosque

Literni ductor, uaria splendentia cernit

655

Pictura belli patribus monumenta prioris

Exhausti; nam porticibus signata manebant,

Quis inerat longus rerum et spectabilis ordo.

Primus bella truci suadebat Regulus ore,

Bella neganda uiro, si noscere fata daretur.

660

Ac princeps Poenis indicta more parentum

Appius astabat pugna lauroque reuinctus

Iustum Sarrana ducebat caede triumphum.

Aequoreum iuxta decus et nauale tropaeum,

Rostra gerens niuea surgebat mole columna:

665

Exuuias Marti donumque Duilius alto

Ante omnes mersa Poenorum classe dicabat.

Cui, nocturnus honos, funalia clara sacerque

Post epulas tibicen adest, castosque penates

Insignis laeti repetebat murmure cantus.

670

Cernit et extremos defuncti ciuis honores:

Scipio ductoris celebrabat funera Poeni,

Sardoa uictor terra. uidet inde ruentem

Litoribus Libycis dispersa per agmina pubem;

Instabat crista fulgens et terga premebat

675

Regulus; Autololes Nomadesque et Maurus et Hammon

Et Garamas positis dedebant oppida telis.

Lentus harenoso spumabat Bagrada campo

Viperea sanie, turmisque minantibus ultro

Pugnabat serpens et cum duce bella gerebat.

680

Necnon proiectum puppi frustraque uocantem

Numina Amyclaeum mergebat perfida ponto

Rectorem manus, et seras tibi, Regule, poenas

Xanthippus digni pendebat in aequore leti.

Addiderant geminas medio consurgere fluctu

685

Aegates; lacerae circum fragmenta uideres

Classis et effusos fluitare in gurgite Poenos.

Possessor pelagi pronaque Lutatius aura

Captiuas puppes ad litora uictor agebat.

Haec inter iuncto religatus in ordine Hamilcar,

690

Ductoris genitor, cunctarum ab imagine rerum

Totius in sese uulgi conuerterat ora.

Sed pacis faciem et pollutas foederis aras

Deceptumque Iouem ac dictantes iura Latinos

Cernere erat. strictas trepida ceruice secures

695

Horrebat Libys, ac summissis ordine palmis

Orantes ueniam iurabant irrita pacta.

Haec Eryce e summo spectabat laeta Dione.

Quae postquam infesto percensuit omnia uultu

Arridens Poenus, lenta proclamat ab ira:

700

"Non leuiora dabis nostris inscribere tectis

Acta meae dextrae: captam, Carthago, Saguntum

Da spectare, simul flamma ferroque ruentem;

Perfodiant patres natorum membra. nec Alpes

Exiguus domitas capiet locus; ardua celsis

705

Persultet iuga uictor equis Garamasque Nomasque.

Addes Ticini spumantes sanguine ripas

Et nostrum Trebiam et Thrasymenni litora Tusci

Clausa cadaueribus. ruat ingens corpore et armis

Flaminius, fugiat consul manante cruore

710

Scipio et ad socios nati ceruice uehatur.

Haec mitte in populos, et adhuc maiora dabuntur.

Flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis

Romam et deiectum Tarpeia rupe Tonantem.

Interea uos, ut dignum est, ista, ocius ite,

715

O iuuenes, quorum dextris mihi tanta geruntur,

In cineres monumenta date atque inuoluite flammis."

2

iungebat α r2 v

urgebat β