Statius siluae 5, 5

Altre sezioni


Me miserum! neque enim uerbis sollemnibus ulla

Incipiam nec Castaliae uocalibus undis

Inuisus Phoeboque grauis. quae uestra, sorores,

Orgia, Pieriae, quas incestauimus aras?

5

Dicite, post poenam liceat commissa fateri.

Numquid inaccesso posui uestigia luco?

Num uetito de fonte bibi? quae culpa, quis error,

Quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis

Viscera nostra tenens animamque auellitur infans,

10

Non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret

Oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus

Liuentesque genas et credite planctibus orbi:

Orbus ego. huc patres et aperto pectore matres

Conueniant; cineremque oculis et crimina ferte!

15

Si qua sub uberibus plenis ad funera natos

Ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit

Pectus et ardentes restinxit lacte papillas;

Quisquis adhuc tenerae signatum flore iuuentae

Immersit cineri iuuenem primaque iacentis

20

Serpere crudelis uidit lanugine flammas,

Adsit et alterno mecum clamore fatiscat:

Vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.

Tanta mihi feritas, tanta est insania luctus.

Hoc quoque dum meditor, ter dena luce peracta,

25

Acclinis tumulo et planctus in carmina uerto

Discordesque modos et singultantia uerba

Molior, orsa lyrae uis est atque ira tacendi

Impatiens, sed nec solitae mihi uertice laurus

Nec fronti uittatus honos. en taxea marcet

30

Silua comis, hilaresque hederas plorata cupressus

Excludit ramis; nec eburno pollice chordas

Pulso, sed incertam digitis errantibus amens

Scindo chelyn. iuuat, heu!, iuuat illaudabile carmen

Fundere et incompte miserum laudare dolorem.

35

Sic merui? sic me cantuque habituque nefastum

Aspiciant superi? pudeat Thebasque nouumque

Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore.

Ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque

Vulnera, qui uiduos potui mulcere dolores,

40

Ille ego lugentum mitis solator, acerbis

Auditus tumulis et descendentibus umbris,

Deficio medicasque manus fomentaque quaero

Vulneribus, sed si ulla, meis. nunc tempus, amici,

Quorum ego manantes oculos et saucia tersi

45

Pectora: reddite opem, saeuas exsoluite gratis.

Nimirum cum uestra domus ego funera maestus

Increpitans: "qui damna doles aliena, repone

Infelix lacrimas et tristia carmina serua."

Verum erat: absumptae uires et copia fandi

50

Nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto

Repperit: inferior uox omnis et omnia sordent

Verba. ignosce, puer: tu me caligine mersum

Obruis. a! durus, uiso si uulnere carae

Coniugis inuenit caneret quod Thracius Orpheus

55

Dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo

Non tacuit. nimius fortasse auidusque doloris

Dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem!

Quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis?

O nimium felix, nimium crudelis et expers

60

Imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem

Fletibus aut fines audet censere dolendi!

Incitat, heu!, planctus; potius fugientia ripas

Flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,

Quam miseros lugere uetes. tamen ille seuerus,

65

Quisquis is est, nostrae cognoscat uulnera causae.

Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces

Delicias doctumque sui conuicia Nili

Infantem, lingua nimium salibusque proteruum,

Dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem

70

Excepi atque unctum genitali carmine foui

Poscentemque nouas tremulis ululatibus auras

Inserui uitae. quid plus tribuere parentes?

Quin alios ortus libertatemque sub ipsis

Vberibus tibi, parue, dedi cum munera nostra

75

Ridebas ingratus adhuc. properauerit ille,

Sed merito properabat, amor, ne perderet ullum

Libertas tam parua diem. nonne horridus ipsos

Inuidia superos iniustaque Tartara pulsem?

Nonne gemam te, care puer? quo sospite natos

80

Non cupii, primo gemitum qui protinus ortu

Implicuit fixitque mihi, cui uerba sonosque

Monstraui questusque et uulnera caeca resoluens,

Reptantemque solo demissus ad oscula nostra

Erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes

85

Exsopire genas dulcesque accersere somnos.

Cui nomen uox prima meum ludusque tenello

Risus, et a nostro ueniebant gaudia uultu.